Letter #1946
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1538-10-21
received [1538]-10-25 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et maiori observandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, maior plurimum observande
Clausis iam alteris litteris meis supervenit Ioannes sartor afferens mihi Vestrae Dominationis Reverendissimae nomine pluviale et cycladem, et balsamum, et actorum librum, pro quibus omnibus plus certe debeo, quam referre possum, gratiarum, nescio equidem an sit apud me quicquam vel muneris, vel officii, vel ornatus episcopalis, quod non iure sibi Reverendissima Dominatio Vestra vindicet. Ego vicissim ita meum animum institui, ne umquam obsolescat apud me tantorum beneficiorum memoria. Exceptis ex libro actorum, quibus ego careo, et adscriptis, quae illi desunt, remittam eum quamprimum. Ago et pro hoc beneficio gratias immortales, quod me intercessore dignatur canonicatum Gutstadensem conferre domino Simoni parrocho in dy Ditrichswalt, quem admonebo, ut quamprimum Reverendissimam Dominationem Vestram adeat servitor illius perpetuus futurus.
Iterum me Reverendissimae Dominationi Vestrae commendo, quam valere cupio diutissime.
Lubaviae, die XXI Octobris 1538.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae addictissimus Tidemannus episcopus Culmensis