1524-03-24⌊Hesterno die1524-03-24⌋ allatae sunt nobis litterae ⌊Iosti⌋ ex Bario. Significat statum illum et omnes res recte habere nihilque adversi illic ortum praeter tumultum contra Iosuae, qui et ipse tandem est sopitus. Allatae sunt litterae a civitatibus ⌊Barensi⌋ et ⌊Moduniensi⌋, quibus fidem suam erga nos abunde testantur, quam et aliorum pariter ⌊[Io]stus⌋ declarat: esse vero magnas querimonias omnium subditorum adversus Iosuae et alios officiales petiturque cum illis iustitia ministrari, petitur confirmatio iurium et privilegiorum, petuntur boni et equanimes officiales. Quae omnium prima erit illic cura vestra, ut videlicet compositis et sopitis rebus, si quae in perturbatione sunt, iustitiam unicuique ministretis et officiales tales constituatis, quorum probitas et fides spectata esset et populo essent ex sententia. Castellanum Barensem ipse ⌊Iostus⌋ in officio reliquit idque non ab re fortassis neque sine consilio eorum, qui nobis bene volunt. Vos tamen illuc venientes id ita mutabitis et statuetis, quemadmodum ex usu nostro et illius status fore videbitur. Petunt a nobis ipsi subditi, ut Iosue et Franciscum de Crema aerarium Mogdvnensem, ad standum sindicatui et respondendum unicuique de illatis iniuriis iuberemus; quod fieri voluimus et commisimus illis manere in arce Barensi usque ad vestrum adventum. Vos vero curabitis, ut unicuique cum illis iustitia ministretur et querimoniis populi ac eius voluntati, quoad fieri potest, satis fiat.
De privilegiis confirmandis respondimus nos id facere velle, quod et vos eis illic polliceamini et transsumpta illorum nobis mittatis, quibus visis libenter confirmabimus, quaecumque iusta et honesta fuerint. Scripserunt etiam nobis executores testamenti illustrissimae olim dominae ducis, ⌊matris⌋ nostrae, de his quae egerunt post illius mortem et de legatis per illam. Quae tametsi nos in toto tenore nollemus, praesertim ea, quae ⌊eius illustritas⌋, ut usufructuaria, alienare non potuit, tamen non reiciemus illos a spe, ne quid interim adversi molirentur, quod et vos faciatis; posthac vero per alium nuntium, et cum illic eritis, eis et vobis voluntatem nostram aperiemus.
Scripsit etiam nobis ⌊Iostus⌋ de quodam mercatore transfuga, cuius debitum illustrissima olim domina ⌊dux⌋ in se receperat. Clarius ab illo rem intelligetis, et si debitum erit iustum, illud exsolvi curetis. Et quia haec negotia status Barensis moram non patiuntur, volumus, ut vos absolvatis quam celerius, omissis ⌊Venetiis⌋ et ⌊Ferraria⌋, recta et praeterita urbe ⌊Roma⌋, ⌊Barium⌋ proficiscamini et ibi, stabilitis et compositis prius rebus, quae sunt necessariae, Romam ad obeunda mandata nostra regrediamini, quod his negotiis, quae talem celeritatem non exigunt, parum officiet. Reliqua fidei et industriae vestrae committimus.