Letter #196
[Sigismund I Jagiellon] & [Bona Sforza] to Lodovico ALIFIO & Ioannes DANTISCUSs.l., [1524-03-25 — 1524-06-10]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG. 27 No. 33505, f. 163r
Ludovico Aliffio et Ioanni Dantisco
Post discessum vestrum allatum est testamentum illustrissimae olim dominae ducis etc. Quod cum legissemus, offendimus eius illustritatem plurima legasse et debita multa demonstrasse, quae in magnam pecuniae summam excedunt. Quod quidem eius illustritas iure facere non potuit, usufructuaria dumtaxat existens et obstante priori contractu nobiscum facto. Utcumque est, nolentes illum ducatum tantis legatis onerari, volumus et committimus vobis et hereditatem et possessionem ipsius ducatus Barensis non adeatis vigore testamenti, sed ab intestato cum beneficio inventarii eamque commissionem nostram secretissimam habeatis neque illa, nisi in summa necessitate utamini, propter aliquam notam existimationis eiusdem illustrissime matris nostrae defunctae. Quod autem ad legata pro servis et ad pia opera attinet, tu, domine stain⌈[domine]domine stain⌉ Ludovice, non ignoras, quod cum eius illustritas anno superiore per fratrem Ioannem Baptistam Cartusiensem a nobis postulasset, BNW, BOZ, 2053, TG. 27 No. 33505, f. 163v ut quandam non exiguam summam liceret illi cum nostro consensu ad pia opera et servis legare, nos nisi ad summam decem milium consensisse. Et proinde volumus, ut haec summa dumtaxat distribuatur ad eius legata non, quantum cuique dari precepit, sed, ut iuxta summae quantitatemque unicuique iure contingere poterit. De debitis vero, ne quo modo superinscribed in place of crossed-out modo⌈modomodomodo superinscribed in place of crossed-out modo⌉ impii adversus eius illustritatem videremur, volumus benignam habere rationem et quae iusta et decentia fuerint, exsolvere. Quemadmodum autem vobis prius scripsimus, committimus vobis, ut [...] stain⌈[...][...] stain⌉ iter vestrum acceleretis et Barium recta proficiscamini, nam alia mandata nostra posterius exsequi poteritis.