Letter #1960
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-11-01
received [1538]-11-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quibus me ad nuptias invitat, ea, qua decet, reverentia accepi, agens Reverendissimae Paternitati Vestrae pro singulari sua in me gratia ac benevolentia gratias immortales. Ex quo autem futura hebdomada rationes generales more consueto hic incipiendae sunt, a quibus nemo capitularis, nisi cum sua magna iactura et contra statuta capitularia, abesse poterit, cogor usque in finem illarum hic permanere. Praesertim propter hoc etiam hinc abire non licet, quod vix IIII canonici, aliis aegrotantibus, ratione illi interesse poterint.
Accedit etiam ad hoc, ut non audeo tute Reverendissimam Paternitatem Vestram accedere ex loco hic peste suspecto. Spero igitur Reverendissima Paternitas Vestra meam absentiam facile feret. Ego primum Reverendissimae Paternitati Vestrae quam humillime pro sua in me on the margin⌈in mein me on the margin⌉ benevolentia iterum ago gratias immortales, deinde sponso et sponsae, quibus precor hoc coniugium felix ac faustum futurum.
Me gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam humillime commendo. Quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Venerabilis dominus custos benig<ni>tate Dei aliquantulum convaluit.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Frawenburck, die Omnium Sanctorum anno 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achacius de Trencka