Letter #1964
Piotr GAMRAT to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1538-11-03
received [1538]-11-15 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico et fratri carissimo et honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et honorandissime .
Donati causa quantum adiuta per me fuerit, vel ex eo Reverendissima Dominatio Vestra facile cognoscere poterit, quod mea solius opera factum est, ut ille prorsus liber dimitteretur. Ac contendam quidem libens et elaborabo, ut ne quis in Masovia repressaliorum iure utatur. Sed Vestra quoque Reverendissima Dominatio vicissim operam det, ne qua ex terris Prussiae Masovitis fiat iniuria. Quod eam pro virtute sua proque eo loco, quem in terris illis tenet, libenter facturam non dubito, praecipue cum ad quietem et tranquillitatem mutuamque amicitiam inter vicinos populos retinendam, id plurimum interesse intelligat.
Quod vero scribit Reverendissima Dominatio Vestra queri itidem illistrissimum dominum ducem Prussiae multas suis et graves fieri iniurias ab hominibus sacrae maiestatis regiae, sed certe nihil habet ille, quod queratur, multasque iustiores querendi causas habent subditi maiestatis regiae. Nam cum dieta esset proxime celebrata inter ducatus istos Prussiae et Masoviae, compertum est hominibus sacrae maiestatis regiae plus tria millia aureorum esse per iniuriam ablata multosque insontes necatos. Atque ea magna ex parte facta esse opera praefecti Nydburgensis.
Opto Reverendissimam Dominationem Vestram diu esse incolumem. Cuius me fraternae benevolentiae commendo.
Datae Cracoviae, die III-a Novembris anno Domini M-o D-o XXXVIII-o.
Vestrae Dominationis Reverendissimae obsequens frater episcopus Cr[acoviensis] subscripsit