Letter #1977
Felix REICH to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1538-11-10
received [1538]-11-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Litteras, quas Reverendissima Dominatio Vestra duobus hic in causa domini praepositi Gutstadensis ad me dederat, ob certas causas non reddidi nec reddendas puto. Multa condixi cum venerabili domino Achatio administratore Allensteinensi in hoc negotio cum Dominatione Vestra Reverendissima conferenda, quae meo iudicio non possunt esse ingrata eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui me in eius gratiam diligentissime commendo.
Ex Frawenburg, X Novembris anno 1538.
Reverendissimae Dominationis Vestrae inutilis servus Felix Reich