Veniens huc tabellio Vestrae Dominationis Reverendissimae reddidit mihi ⌊⌋, quarum distributorem me feci, ut debeo, absente domino ⌊Samuele Maczieyewski⌋ (missus enim erat cum aliis ad conventus particulares). Imprimis accessi ad ⌊senem aegrum regem⌋, cuius maiestati convenientibus verbis accommodatis ⌊⌋ reddidi. ⌊⌋ dolentibus unctis manibus in lectulo diu tenens gratiose intuebatur loquens mecum de peste, de foetoribus
Gdanensium
, et alia. Rediens autem dominus ⌊Samuel⌋ timuit, ne error fuisset commissus, quod litterae in manus alius devenissent etc., sed nullum video errorem. Et si esset factus, certe nequaquam vellem culpari.
Harum omnium rerum inscia ⌊maiestas reginalis⌋ multis asperis verbis contra Dominationem Vestram Reverendissimam dicere coepit, quomodo tuus ⌊Dantiscus⌋ nimiam auctoritatem sibi vindicet falsa pro veris promovendo, Deum nihil timendo, qui licet lento gradu ad vindictam procedat, sumet tamen aliquando poenas. Item facile cognoscitur, inquit, eum non esse veram creaturam (ut vocamus) ⌊maiestatis regiae⌋, sicut erant ⌊Schildlowieczki⌋ et ⌊Thomiczki⌋, qui ⌊regis⌋ sui auctoritatem ampliare conabantur, il[le] conatur eam minuere. Haec voluit ⌊maiestas s[ua]⌋ his meis litteris ad Dominationem Vestram Reverendissimam repetere, quod alioq[uin non] sine timore facerem.
Cumque talibus duo[bus] diebus pu<b>lice audiretur, respondi modeste, [con]veniens esse, ne ⌊sua maiestas⌋ omni spiritui credere[t], nam accusatores non semper vera in medium aff[erunt] meque certissimo credere Vestram Dominationem Reverendissimam nil ini[qui] velle, quod si accidit, certe errorem (homines sumus f[allere] possumus) non videre. Quam autem mala res sit co[nsi]liarios regios esse suspectos non mei officii put[o] declarare. Haec omnia Vestrae Reverendissimae Dominationis prudentiae et patie[ntiae] relinquo.
Nova haec sunt: ⌊maiestas regia⌋ suae aetatis fructu[s] colligit, gravi aetate aegra decumbit ob hocque con[ventum] oportere vel hic fore, vel alias sine rege. Licet aliqui Pyotrcoviam omnino clamitent, tamen r[eginalis] maiestas domino archiepiscopo hospitium procurat, procul ... aliis aliquibus.
In particularibus conventibus bellua multor[um] capitum solito magis clamoribus omnia misc..., ut dominus Sborowski et Stanislaus Tencinski cum aliis cont[ra] dominum Colaczkowski asperrime locuti sunt, accusando eum, quod sit contra nobilitatis fraternitatem, sed haec multis verbis facta.
Ex ⌊Italia⌋ et ⌊Ungaria⌋ nil hic innovatum, ut nuper 20 et 30 Octobris, et 4 huius scripsi. Sollicitus sum, ne umquam aliquem dimittam in ⌊Prussiam⌋ sine meis litteris. Quod autem aliquando brevius scribo, boni consulat Dominatio Vestra Reverendissima. Requirit hoc aliquando tempus angustum, aliquando locus, ut in ⌊Niepolomicze⌋, ubi rusticantes cogimur in domibus figulorum stantes super altero genu festinanter scribere.
Dominus ⌊Nibschicz⌋ rusticatur in suis villis. Dominus ⌊Fabianus Czema⌋ servitia sua Vestrae Dominationi Reverendissimae commendat. Ego statuo brevi in ⌊Prussiam⌋ abire, videndo, perpendendo et praecavendo omnia. Considero has suppas grassas non carere amaritiae, unde ut avellar, non mihi deerit Vestra Dominatio Reverendissima.
[Non] habens [re]sponsum diu non parum mecum disputavi, acciperemne equum illum vallachum hic relictum, nec ne. Tandem huc me verti, ut accipiam, ne Vestra Dominatio Reverendissima cogitet Fabianum parum gratiae sibi vendicare apud se etc. Itaque me vehat in dulcem ⌊patriam⌋ ad caros propinquos, ubi de eo fiet, ut volet Dominatio Vestra Reverendissima.
Cetera coram non pauca, modo dimittar, nam ho[mo] proponit, sed Deus disponit, aliquando etiam pri[nci]pes. Iterum servitia mea commendo Dominationi Vestrae Reverendissimae, quae feliciter valeat.