Letter #2002
Nicolas PERRENOT de Granvelle to Ioannes DANTISCUSToledo, 1538-11-28
received [1539]-03-21 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Pat<r>i, Domino Ioanni Dantisco, episcopo Varmiensi suo domino observandissimo
Fuit mihi, Reverendissime atque Amplissime Domine, perquam iucunda pristinae inter nos consuetudinis et longo usu firmatae amicitiae ex alto repetita commemoratio, quae profecto nisi tam alte radices egisset, non potuisset inter tam magna locorum intercapedine disiunctos tam diu inconcussa perstare, sed animus loco non concluditur neque eius coniunctio intervallo dirimi potest.
Est igitur, quod eo nomine Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias agam. De me vero, cum nos principio potius deus aliquis quam casus coniunxit, usu deinde iudicium confirmavit, pollicear non alium eidem fore absentem, quam coram sit experta, id est solide vereque suum, et abs quo pro suo iure possit quidvis, quod a me vel ad eius dignitatis ornamentum vel nominis amplitudinem proficisci posset, expectare. Quem animum, ut cupio, ut etiam absens re ipsa possem confirmare, ita sane quam ex animo Dominationis Vestrae eas virtutes congratulor, quae illi eum dignitatis et eruditionis gradum compararint, quo nihil a quoquam nedum adiici a me posset.
Quod Petrum olim vestrae nunc meae familiae dispensatorem tam benigne approbatis, iudicio moribus arbitrata sit commendandum. Valet id quidem apud me, quantum debent Dominationis Vestrae omnia et quamquam ipse Petrus me sibi vel eo solo nomine, quod ita se gesserit, ut eum Dominatio Vestra sua commendatione dignum duxerit, ..., deberem certe eius causa omnia cupere. Nunc vero cum neque meam exspectationem, neque Dominationis Vestrae iudicium fefellerit, non illi possum non ex animo bene consultum velle.
Bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra.
Toleti, IIII Calendas Decembres M D XXXVIII.
Eidem Reverendissime Dominationi Vestrae deditissimus Perrenotus