Haeret hactenus memoriae meae tenacissime pactum, quod Paternitas Vestra Reverendissima post mortem olim ⌊patruelis⌋ sui ratione bonorum Hartwicz, ut pro ⌊liberis⌋ et non ⌊sorore⌋ mea, si illam ad secunda vota transire contigerit, cederent, fecerat, et propterea subinde de hoc sorori meae, quae optime (cum in tantum amet liberos, ut vel ad mortem usque sine marito manere cupiat) contenta, referre ac refricare curavi. ⌊Ipsa⌋ de nulla alia re in tantum sollicita, nisi ut bona illa ad ⌊liberorum⌋ integram aetatem auctiora conservare posset, tantum abest, ut illa vendere (cum dato si vellet, me, pro fide, qua Paternitati Vestrae Reverendissimae devinctus sum, prohibente, non posset) statuerit, multo minus, prout ab aemulis nostris Paternitas Vestra Reverendissima edocta est, vendiderit. Nolo tamen cum summa, qua possum, reverentia Paternitatem Vestram Reverendissimam latere generum olim meum, dominum ⌊Laurentium de Hewen⌋, uxore inscia privilegium, quod super bonis Hartwicz habuit, in ducentis florenis, addito suo cyrographo, cuidam Iadamowski Livensi et Camenecensi capitaneo invadiasse ⌊sororemque meam⌋ etiam obortis lacrimis mihi hoc ipsum esse conquestam, tum quod in conservandis bonis illis, praeter iacturam pecuniae, quam in usum domus, familiae ac quottidiani victus cogitur impendere, timet suae saluti cum ipsa vidua alioqui, cum familiae, quae pessima est, eamque numerosam servare cogitur, tum colonis ipsa familia peioribus competenter praeesse non
possit
subvereaturque, eorum assiduis querelis adacta, gravem aliquam infirmitatem vel certe mortem se posse incurrere.
Videretur mihi ⌊ipsius⌋ saluti consulendo, modo istud non esset contrarium voluntati Paternitatis Vestrae Reverendissimae, ut alicui spectatae probitatis viro vel domino Sczepanyski Pilgram, qui vicinus illius est, bona illa Hartwycz ad liberorum usque aetatem legitimam conducerentur. Quod si hoc voluntati Paternitatis Vestrae Reverendissimae respondebit, humillime peto mihi significari. Pauper ⌊vidua⌋ quocumque se verterit, damnis ac pluribus obruitur incommodis, non ita pridem, cum appretiato quodam vectore nautico Czerwonka Thoronen[si] in schaphis mediante ⌊Drevantia⌋ octuaginta quinque lastas cinerum de... ⌊Gdanum⌋. Illic non nisi triginta lastae bonorum cinerum (cum omnes ... incuria vectoris aqua mersi anihilati) ⌊ei⌋ redditae, intentata erat t... vectori, sed peste interveniente nihil prosecutum. Cum res ad for[mam] ...rit, rogabimus Paternitatem Vestram Reverendissimam pro commendaticiis ad ⌊consulatum G[danensem]⌋. Eae autem hic, ⌊illa⌋ absente, laborator cinerum, qui adhuc ducentas [lastas], ad quas fere centum ab ⌊ea⌋ accepit marcas, reddere debuit cinerum, relictis o[mnibus] rebus infectis contractoque non parvo aere alieno, quod a sorore mea ex..., aufugit et hactenus, quo devenit, ignoratur. Accedunt praeterea pluri[ma] debita, de quibus ego penitus, et ipsa ⌊soror mea⌋, qui<c>quam scimus, qu[ae in] Christo defunctus gener meus contraxerat. Quid ego ⌊illi⌋ in tantis calamita[tibus] auxilii consiliique feram, non invenio. Timeo maxime, ne aliquando s[ibi] aliquid mali comminiscatur, quod Deus procul avertat.
Qua de re illam ..., pro viginti marcis a Paternitate Vestra Reverendissima per Czaykam missis gratias agit ... intermorituras et me ipsum humillime commendo Deumque precor, ut ... nostra spirituali consolatione et patrocinio Paternitatem Vestram Reverendissimam quam diutissime s[alvam] et incolumem ac in omnibus florentem conservet.