Letter #203
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonVienna, 1524-03-28
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 5, No. 475, f. 90v
Serenissimae maiestati regiae Poloniae et domino meo clementissimo
BNW, BOZ, 2053, TG 5, No. 475, f. 90r
Serenissima Maiestas Regia et Domine, domine clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Ea, quae ex re et usu negotiorum nobis commissorum visa sunt, dominus collega meus et ego Maiestati Vestrae Serenissimae satis, ut reor, copiose descripsimus, non erit incommodum, immo necessarium, ut relicta ambage recta ex Venetiis Barium contendamus; ad Urbem in reditu facile iri potest. Sera etenim gratulatio non solet reprehendi. Ceterum quemadmodum mihi iniunxit, ut Maiestati Vestrae Serenissimae de omnibus, quae se offerrent, scriberem, nihil hoc tempore dignum scientia Maiestatis Vestrae hic habetur. Postquam huc applicuimus, domini regentes stain⌈[s]s stain⌉ istius provin stain⌈[provin]provin stain⌉ciae nomine principis sui per doctorem Cuspinianum honorofice nos exceperunt miseruntque xenia, vinum et pisces, ut fieri solitum est. Nos hic propter haec festa usque in crastinum quiescemus, iter nostrum, Deo bene annuente, continuaturi. Auditur hic a mercatoribus, quod Petricoviensis constitutio de viarum occlusione in Slesiam male illic audit apud quosdam duces, praesertim Lignicensem, moliunturque, quod eductio salis ex regno Maiestatis Vestrae rursus prohiberi debeat et nescio quas alias minas addunt.
De Turcis fertur, quod iterum in Croacia quoddam castrum expugnaverint, quod in Hungaria parum curatur et in utramque aurem dormitur.
Caesariani et Gallicani suis fabulis orbem implent, quisque id, quod suae parti accommodum est, loquitur, unde veritatem elicere difficillimum est; sed exitus acta probabit. Agitur etiam hic per regentes de alio ordine in omnibus constituendo, qui, si fiet, a multis creditur non diu duraturus.
In Hungaria, ut fama est, ad sententiam de pretio aromatum Maiestatis Vestrae Serenissimae acceditur.
Ex conventu Nurnbergensi mercatoribus quibusdam hic scriptum est, quod adhuc illic nihil sit confectum et quod post adventum cardinalis, qui centum equos habuisse perhibetur, quidam alii Germani principes exspectantur. Si quid aliud inter eundum se offeret, dabitur a me opera, ut mandatis Maiestatis Vestrae Serenissimae videar paruisse. Cui me suppliciter commendo.
Datum ex Vienna Austriaca feria II Paschae anno Domini MDXXIIIIo