Letter #2034
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-01-07
received [1539]-01-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et maior honorande. Salutem et studiorum meorum commendationem.
Obtulit mihi frater Reverendissimae Dominationis Vestrae ex ratione
De extraditione contributionis, si antea hanc Reverendissimae Dominationis Vestrae sententiam novissem, dudum effectum dedissem, quod ad hanc rem pertinet. Obstabat tunc, quod Reverendissima Dominatio Vestra scripserat, se iuxta mandatum illaturam contributum in thesaurum regium, et nunc non parum obstabit, quod quidam ex consiliariis iam intulerunt, et timeo pr superinscribed⌈rr superinscribed⌉aeter civitates paucos fore, qui id sequentur, quod nos. Est vero negotium tale, ut conveniret omnes esse unanimes, ne pauci odium sibi, ceteris gratiam comparent.
De purgatione Reverendissimae Dominationis Vestrae apud principes consuluerat ipsa, ne ante quam ex aula responsum obtinuisset, quicquam scriberetur. Nunc, si de contributo retinendo scribendum est, satis in loco etiam de illo fiet mentio, ut nequaquam praetereundum mihi videatur, praesertim cum putem Reverendissimam Dominationem Vestram iam accepisse responsum, ex quo dirigere nostra consilia et ea, quae scribenda sunt, possit, nam ego dictatis litteris, an rem complexus sim ex sententia Vestrae Reverendissimae Dominationis v dubito. Malui tamen in explicando argumento redundare, quam aliquid omittere, ut liceret Reverendissimae Dominationi Vestrae ex suo arbitrio ac pro re et loco ostendere vel recudenda, vel emendanda. Propterea Reverendissimae Dominationi Vestrae conceptam formulam mitto, expectaboque iudicium et sententiam eius, quam scribere per hunc nuntium dignetur, ut reliqua queam prosequi, in quo non ero cessator, modo velint omnes subscribere, qui requirentur. Civitates, existimo, et ipsae seorsim scribent, quibus communicandum tamen est argumentum, quo ceteri scribemus, qua in re cupio doceri a Reverendissima Dominatione Vestra.
Quam cupio felicissime valere.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉,
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus
Postscript:
Litteras domini