Reverendissime Domine, domine modis omnibus colendissime atque gratiosissime.
Obsequiorum meorum, tum mei ipsius sedula commendatione praemissa.
Accepi ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus scribere dignetur se pecuniam contributionum cervisiarium collectam in promptu habere atque eam Mariemburgum iuxta mandatum sacrae maiestatis regiae, domini mei clementissimi, et pristinam consuetudinem mittere velle. Saltem illi scriptis meis declararem, quo me nunc loco contineam. Certiorem itaque reddo Reverendissimam Dominationem Vestram me Sabbato ante Dominicam Invocavit ⌊Mariemburgum⌋ contulisse. Quare Reverendissima Dominatio Vestra thesaurarium suum cum eisdem pecuniis atque recognitione huc recta mittere dignetur. Etiam si aliquis casus, qui saepe plus valet quam ratio interveniret, ut mihi abeundum foret, tamen sunt hic mei scribae, quibus id negotii delegatum est, hi easdem pecunias recepturi sunt atque Reverendissimam Dominationem Vestram nomine meo de summa accepta quittaturi.
Rerum novarum nihil omnino nunc habeo praeter ea, quae iam sunt vulgatissima. Serenissimi ⌊regis⌋ nostri ⌊filiolam⌋ serenissimo ⌊Ungariae regi⌋ in matrimonium elocatam atque Sabbato ante Purificationis Gloriosissimae Virginis ferias e ⌊Cracovia⌋ profectam, quam serenissimus ⌊rex iunior⌋ una cum clementissima ⌊parente⌋ usque in ⌊oppidum Bochnensem⌋ deduxere. Haud etiam Reverendissimam Dominationem Vestram latere arbitror sacram ⌊maiestatem regiam⌋, dominum meum clementissimum, ad supplice[m] intercessionem tam ⌊reginae⌋, quam oratorum Hungari[ae] domino ⌊castellano Biechoviensi⌋ leniorem et commodiorem sessionem assignasse, nempe concla[ve] sive caminatam, ut in litteris regiis expressum est, in superiori arce, in qua olim Pyenyązek detinetur hodieque e turri Kurzanoga egressus, reliq[um] tempus illic transacturus.
Quae omnia quamvis [for]san iamdudum fuere notissima Reverendissimae Dominationi Vestrae, tamen meum debitum quoque exposcebat, ut i[n] itidem scriptis meis illi significarem. Cui in o[mni]bus rebus perhibens sum morem gesturus. C[u]pio tandem Reverendissimam Dominationem Vestram optime et felicissime cum suis omnibus in annos longissimo[s] ex animo valere. Cui me iterum atque iterum promptissimis obsequiolis meis quam diligentissime c[om]mendo.