Letter #2079
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-02-27
received [1539]-03-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Salutem et deditiss<imam> servitiorum meorum commendationem.
Reverendissimus dominus
In rebus novis nihil sane est, quod hinc Reverendissimae Dominationi Vestrae scriberem, neque ignorare Reverendissimam Dominationem Vestram puto exitum huius nostri conventus, quem pro vetere more eo deduximus, ut a singulis etc. laneis id pendere{a}tur, unde huius anni defensio praestabitur.
Quid alibi terrarum agatur, non putavi mihi scribendum esse quicquam, posteaquam a domino
Commendo me Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae meaque servitia eidem offero citra ullam studii exceptionem, quod certe illi in omni obsequii genere impigre praestabo semper. Interim opto Reverendissimam Dominationem Vestram sospitem et fortunatam diu valere.
Datum
Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus servitor