Letter #2080
Johann TYMMERMANN to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-02-27
received [1539]-03-02 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo et gratioso
Post obsequiorum meorum exhibitionem.
Reverendissime Domine, domine clementissime et gratiose.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, ex Gedano, ubi valetudini recuperandae gratia aliquot septimanis mansi, ante paucos dies domum rediens, hic repperi haud vulgares paternae benevolentiae et amoris erga me testes. Quod hactenus non responderim, Reverendissima Dominatio Vestra, oro, mihi condonet, in causa enim est, quod tarde mihi redditae sunt.
Non mediocri profecto gaudio affectus sum, quod Reverendissima Dominatio Vestra ad benevolentiam et paternum affectum in me propensum animum suum declarare di{n}gnata sit. Ago Reverendissimae Dominationi Vestrae quam maxime possum, gratias, quod me tam benigno amore et benevolentia complectitur. Ego vicissim, quemadmodum flagranti animo semper feci, me erga Reverendissimam Dominationem Vestram sedule geram, ut nihil a me desiderari poterit.
His me devotissime commendo gratiae et amori Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam misericors Deus in longum quam felicissime conservare dignetur, ex animo precor.
Ex Warmia, paenultima Februarii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus Ioannes Tymmerman