Letter #2099
Gulielmus GNAPHEUS (de VOLDER, HAGENSIS) to Ioannes DANTISCUSElbing (Elbląg), 1539-03-10
received [1539]-03-13 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo praesuli, eidemque clarissimo principi et Domino, domino Ioanni, Varmiensis Ecclesiae antistiti dignissimo, domino et patrono meo clementissimo
Dici non potest, ornatissime Praesul, clarissime Princeps, quantum me tibi debere fatear, quod rudes illos et informes versiculos meos non modo benigno animo, sed et iusta simul ac amica censura exceperis, tum tam docti quam pii poematis tui copia mihi facta remuneratus sis. Quo fit, ut satis ac super gratiae meo in te qualicumque officio repositum arbitrer, etiamsi nihil praeterea remunerationis accedat. Atque, o utinam, quas dedimus nugas, dignae sint, quae Tuae Celsitudini dedicentur, adeoque studiosam iuventutem ad litterarum amorem efficaciter instigent. Cum enim tuam illam cum doctissimam tum pientissimam paraenesin et metanoeam lego, totus mihi in meis scriptis videor frigere, atque adeo mihi etiam displicere incipio, qui parum prudenter ac circumspecte, habita et tuae Thaliae et meae infantiae ratione, vel lumen Soli vel noctuas Athenas temere conatus sim afferre. Quippe non possum non pudore suffundi, quoties mecum reputo, quam indigne mei illi socci cum tuo illo cothurno, poema loquor, committantur. Diomedis heic et Glauci permutationem iuxta paroemiam factam iures. Verum enimvero cum gloriosum sit, in id genus litteraria contentione aliquousque prodire, si non datur ultra, facile impetrem spero a tua humanitate meae audaciae veniam. Ceterum paraenesin tuam quo meretur encomio prosequerer hoc loco, Praesul optime, nisi tua non patiatur modestia suas audire laudes et ego inferior sim, quam ut eas parteis digne queam praestare. Novi etenim, quam sit mihi curta suppellex. Hoc tamen unum, quod possim, Deum Optimum Maximumque enixe precor, ut eam animi tui pietatem ac metanoeam, quae in tua elucet paraenesi, magis ac magis adaugeat. Tum quod poetices peritiam attinet, nesciam, si non Musarum chorus op<p>ido quam gravissime indignetur tuae illi aulae, quae ipsis talem vatem inviderit atque ab Heliconis solitudine et otio in turbas et civilium negotiorum undas abreptum tantum non submerserint. Quod autem meam in tuo poemate censuram requiris, me eius Aristarchum factum iubes, modestiam et agnosco, et suspicio tuam. Ceterum mihi religio sit, ut sus Minervam docere tentem aut illotis adeo manibus tua illa sacra temerarius prophanator attingam. Interim tamen testabitur haec scedula altera voluntatem obsequendi tuis votis mihi non defuisse. Sed nolim heic pluribus patientissimas Celsitudinis Tuae aureis onerare, si hoc unum abs Tua Celsitudine impetrem, ut cum mihi tuo clientulo, tum studiis publicis, quod clementer coepisti, favere benigne pergas. Quod cum te facturum sperem, quod reliquum est, Praesul ornatissime et idem Maecenas studiosorum unice, Tuam Celsitudinem Superis etiam atque etiam commendo. Vale.
Ex collegio nostro litterario, 10 Martii anno M.D.XXXVIIII.
Clarissimae Tuae Celsitudinis deditissimus cliens Gulielmus Gnapheus
Paraenesin legens non semel sed iterum idque summa cum voluptate haec minutula offendi, lima – sed facili et prompta – digna:
folio 1. Claudicanti non recte legitur producta priore media, nisi sistole sit.
quaternione b. folio 4. legitur Perveneris altera brevi per diastolen, cum producatur pretium
quaternione d. folio 3. Cor producitur, cum alibi in eodem carmine corripiatur, ut eius fert natura
quaternione D. folio 1. Ergo pro causa, sed obscurius, ni fallor, et expers Christi malim legere: Impingens auctor fit sibi saepe mali. In voce Antigone aliquamdiu haesi. Sic pro voce: confisio propter analogiae insolentiam equidem legerem fiducia. Item serior, blandidici, moriger, miserere infinitivum, et comitari activum sapiunt affectatius archaismum, meo iudiciolo, quamquam auctoritate nituntur. Non annotassem haec , ne videar in scirpo nodum quaerere, nisi Caesaris dictum apud Gellium nos moneret, ut verbum novum atque insolens ceu scopulum fugeremus.
Postscript:
Parui, quod pro temporis ratione potui, votis tuis, Praesul longe doctissime, sed an tuae de me exspectationi stais fecerim, nescio. Libertatem meam tui erit immensi candoris boni consulere.
Ex tempore ex Museio nostro, 10 Martii Anno etc. XXXIX.
Tuae Celsitudinis Illustrissimae deditissimus cliens Gulielmus Gnapheus