Reverendissimo in Christo Patri, Domino et domino ⌊Ioanni Dantisco⌋, Dei gratia episcopo Varmiensi, domino maecaenatique suo colendissimo
Temperare mihi a lacrimis non possum, quoties venit in mentem cum ea, qua ⌊matrem⌋ audio esse afflictam, calamitas, tum Vestrae Reverendissimae Paternitatis (ut subolfeci) offensa gratia mea, quae (proh dolor) tempore aestivo in me apparuit, inconstantia, quia citra consensum domini magistri praeceptoris mei observandi domum redieram. At hercle non propterea id feci, quod vel praeceptorem, vel studia litterarum contemnerem, sed quoniam quidam nostrae civitatis indigena et coaetaneus (quem dii perdant), idem mihi persvasit eo honesto praetextu, quod leguminibus et aliis victualibus e patria adductis in contubernio quopiam habitarem cum eo, eam enim et mentem domini magistri praesenseram. Accessit (ut ingenue fatear) et matris videndae desiderium, horum, qui recedebant mihi noti, aspectu inflammatum. Quicquid sit, ipse miser culpam deprecor veniamque precor, quam ne mihi Vestra Reverendissima Paternitas deneget, per misericordiam Dei rogo obtestorque, ne abiiciat me Vestra Reverendissima Paternitas ad pedes suos non sine lachrimis provolvi paratum. Si aliquid (quod dii prohibeant) tale deinceps admisero, indignus sim perpetuo Tuae Reverendissimae Paternitatis gratia. Dominus magister testificari potest de mea in studiis diligentia non minus et oboedientia, cui ipse semper morem gerere studebo, sed et Deum Optimum Maximum pro Vestrae Reverendissimae Paternitatis incolumitate, quamdiu vita fuerit superstes, exorabo. Cuius gratiae me orphanum et studia mea commendo eandemque in Nestoream senectam valere cupiens.