Letter #2117
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-03-18
received Seeburg (Jeziorany), [1539]-05-18 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni Dantisco episcopo Warmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Habentes in bona memoria promissionem illam Vestrae Paternitatis, quam huc rediens ad nos ex legatione sua a serenissimo domino Romanorum rege fecit coram nobis liberaliter Paternitas Vestra, quod inter Annam Vosczkowa et eius adversarios voluit se interponere Vestra Paternitas, ut omissa controversia res utrimque amicabiliter componeretur, sic ut ea compositio et nobis, et ipsi viduae, et omnibus denique hominibus non esset displicitura. Induximus tandem hanc miseram et calamitosam feminam, ut concordiam cum suis adversariis medio Vestrae Paternitatis ineat. Quod Vestrae Paternitati declarare voluimus. Quam ab eius promisso hortamur ac monemus, ut Paternitas Vestra, sicut vir prudens et episcopus catholicus, cui pacem conciliare et contentiones hominum tollere convenit, curet, ut eam viduam cum suis adversariis bonis et honestis mediis reconciliet, controversiam tollat et finem illi debitum imponat.
Habito respectu ad eius tot labores et fatigas, ad impensas, damna et ad aetatem eius annosam ad paupertatem denique ac ad debita, in quae prolapsam illam scimus, habita etiam ratione ad hoc, quod maritus eius, post cuius mortem haec tragoedia orta est, nullas aut modicas facultates, sicut audimus, ad eam intulit, per quem illa ad hanc miseriam devenit, dignum esse iudicamus, ut aequitatis ratio in hac re habeatur. Itaque iterum atque iterum Vestram Paternitatem hortamur, ut verbo et promissioni suae nobis hac in re factae nunc demum Paternitas Vestra satisfaciat et controversiam hanc ita transigat, ut ex hoc facto suo merito a nobis ac ab aliis omnibus bonis laudetur. Id, quod nobis est pergratum futurum.
Bene valeat Vestra Paternitas.
Cracoviae, die XVIII Martii anno Domini M-o D-o XXXIX-o.
Ex commissione propria sacrae reginalis maiestatis