Letter #2188
Ioannes DANTISCUS to Tiedemann GIESEHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-07-11
English register:
Dantiscus promises Giese his help and advice on the matters he learned about from his letters and from Baltazar [of Lublin].
In Dantiscus’ view, the use of force by the prefect of Friedeck (Wąbrzeźno) [Barthel Kraft], about whose [passivity] Giese is actually right to complain, could cause significant unrest.
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri e paper damaged⌈[e]e paper damaged⌉t Domino, domino Tidemanno Dei paper damaged⌈[Dei]Dei paper damaged⌉ gratia episcopo Culmensi et amico carissimo et honoran(d)o or honoran(dissim)o⌈honoran(d)ohonoran(d)o or honoran(dissim)o⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honoran(de) or honoran(dissime)⌈honoran(de)honoran(de) or honoran(dissime)⌉.
Salutem et fraternam commendationem.
Ex litteris et a venerabili domino Baltasare cancellario Dominationis Vestrae Reverendissimae ea omnia abunde intellexi, quae me scire voluit. De quibus omnibus, cum mihi non minus curae et cordi sint, quam Dominationi Vestrae Reverendissimae, quantum res postulabat, pro meae intelligentiae tenuitate cum ipso domino cancellario contuli, et quae ad rem et usum esse cognoscebam, declaravi. Iis pro sua prudentia ac in rebus gerendis peritia non vulgari Dominatio Vestra Reverendissima, adhibito etiam eorum, qui certioris atque ego sunt iudicii, consilio, frui sciet. Et cum non adeo inter nos remotum est loci spatium temporisque, quousque nuntius meus ex aula redeat, superest satis. Si quid amplius a me fieri volet, propensio et voluntas quantumque facultate mea praestare possum, non deerit.
Quae de praefecto suo Fredecensi Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, existimo written over ...tur⌈... illegible⌈...... illegible⌉tur existimo existimo written over ...tur⌉ plus aequo ob multas non vanas causas et rationes animum Dominationis Vestrae Reverendissimae pungere. Equidem si sic, ut Dominatio Vestra Reverendissima desiderare videtur, res cessisset, quae turbae per vim et caedes inde oriri potuissent, ipse cancellarius Dominationis Vestrae Reverendissimae referet.
Quam diutissime sospitem et felicem esse precor ex animo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Heilsberg, XI Iulii MDXXXIX.
Reverendissimae Dominationis Vestrae frater integerrimus Ioannes episcopus Varmiensis scripsit