Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
⌊Cancellarius⌋ meus reversus a Reverendissima Dominatione Vestra eius oblatis ⌊⌋ retulit mihi, quaecumque sibi ad me mandaverat. Ago maximas gratias pro praestito consilio, quod satis videtur pertinere ad rem arridetque plus aliis omnibus, praeterquam paucula, de quibus post conferemus.
Interea scripserat dominus ⌊palatinus Marieburgensis⌋ ad dominum ⌊palatinum Culmensem⌋, urgens constitutionis regiae executionem. ⌊Ille⌋ respondens finxit reum nec citatum coram se fuisse, nec accusatum de crimine scripsitque mihi, si curarem illum legitime citatum coram se accusari, se effecturum, ut cogatur sarcire mihi damna, de constitutionibus vero verbum nullum. Quare heri ad ⌊illum⌋ misi errorem eius et rei condicionem luculentissime exponens. Tum ⌊ipse⌋ suam accusans senectam, aegritudinem et oblivionem confessus est omnia sibi excidisse nec intellexisse propositam actionem, nec de constitutionibus constare sibi quicquam. Omnia igitur edoctus, affirmavit se citaturum illum nobilem nostratem ac comparentem detenturum se in arce, donec significarem, quid vellem de eo fieri. Hanc exhibitionem, timeo, primo somno oblitus est nec effectum dabat, quod pollicitus est, agnovit quippe a nobilitatis coertione maxime sibi abstinendum esse. Exspectandum tamen est, quid praestabit. Deinde cum Reverendissima Dominatione Vestra consilio habito componam me ad ea, quae in rem erunt. Haec ideo scribo, ne si plusculum in negotio fuero cunctatus, nesciat Reverendissima Dominatio Vestra, cur id fiat.
Habeo gratiam plurimam pro ⌊⌋ his, quae ex aula ad Reverendissimam Dominationem Vestram pervenere. Reverendus ⌊dominus vicecancellarius⌋ pollicetur mihi operam suam in causa iniuriaruum mearum, de qua nonnihil in litteris meis attigeram. Mitto ipsam epistulam cum ceteris mihi communicatis. Regias litteras ⌊dominis consiliariis⌋ inscriptas mittam domino ⌊palatino Culmensi⌋ curaturo, ut ad ceteros perveniant.
Commendo me fraterno amori Vestre Reverendissimae Dominationis, quam ut Dominus Deus servet diu incolumem precor.