Letter #2200
Kaspar HANNAU to Ioannes DANTISCUSRome, 1539-07-24
received 1539-10-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime Praesul et Domine, domine et avuncule clementissime.
Salutem et sui humillimam commendationem.
Cum significaret mihi reverendus dominus
Tamen quo nomina istorum Reverendissimae Amplitudini Tuae innotescant, plura obiter hic recensebo. Ex illis primus est illustrissimus princeps Ioannes Albertus marchio Brandenburgensis, qui octo (ni fallor) ab hinc diebus me cena finita cum reverendissimo domino Theodorico de Reden in amoenissimo eius horto, qui adiunctus eius aedibus est, deambulante, duobus dumtaxat clientibus comitatus et in veredariis equis nemine sperante in domum eiusdem domini Theodorici iverit. Quem ego quoque advenientem, quibus potui, verbis reverenter excepi, et ille rursus brevibus verbis et gratias egit pro officio, et familiariter colloquebatur, postquam cuius essem, audisset atque equidem haud parvam mihi eo vespere servitiis meis apud eundem illustrissimum principem favorem conciliavi. Quem etiam neque hodie, honoris gratia, et exeuntem, et redeuntem deducere intermitto, dum totam aulam suam domi reliquit. Verum, quae causa fuerit eius tam celeris adventus, aliam scire, quam opimum quoddam sacerdotium, non potui. Id cum per procuratores suos difficile obtinuisset, praesens se facilius assecuturum apud summum pontificem speravit nec fefellit eum, ut accepi, opinio. Sed illa melius Reverendissima Amplitudo Tua ex ipsius litteris cognoscet, quas brevi et primo nuntio scribet. Secundus est Marcangeli vir ut doctissimus, ita humanissimus et non postremus Reverendissimae Amplitudinis Tuae amicus, qui ad eum illustrissimum principem Ioannem Albertum, cum de eius adventu fuisset factus certior, pridie venit. Ex istis litteris, quicquid Hispania, Gallia et Italia rerum novarum habet, Reverendissima Amplitudo Tua liquidius intelliget, quam ex alterius cuiuspi[am]. Apud quem magna<m> mihi quoque familiaritatem conflabo, adeo enim sese hodie primo congressu familiariter mihi accomodavit. Neque etiam dominus Theodoricus cum illis scribendi officium posthabebit. Resignationem impetratorum beneficiorum Alexandri a reverendo domino Czarnkowski mihi factam nunc et ipse de novo a Sanctissimo Domino Nostro impetrabo atque prout iuris est {s}eundem Alexandrum i[n]fra tres menses citabo, quod, puto, contra Reverendissimae Amplitudinis Tuae voluntatem non erit, cum id abeunti mihi innuerit Reverendissima Amplitudo Tua. Cetera volens nolens silentio praeterire cogor, ob praedicti veredarii festinationem eoque neminem ex aliis propinquis et amicis meis scriptis salutare possum.
Reverendissimam Amplitudinem Tuam Deo Optimo Maximo sedulis orationibus meis commendo obsecrans, ut eandem Reverendissimam Amplitudinem Tuam nobis atque ovibus suis quam diutissime felicissimeque salvam atque incolumem tueatur.
Romae, ipso vespere sancti Iacobi anno 1539.
Reverendissimae Amplitudinis Tuae infimus et deditissimus cliens