Letter #2216
Johann TYMMERMANN to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-08-20
received [1539]-08-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo et gratioso
Post obsequiorum meorum exhibitionem.
Reverendissime Domine, domine clementissime et gratiose.
Cum in causa focariarum, quod proximis meis litteris Reverendissimae Dominationi Vestrae scripsi, consilium placeat, necessarium erit, ut contra Annam Schillingsch, si forsitan rediret, praesentem exsequendam reaggravationem Reverendissima Dominatio Vestra quantocius mittat, nam, quam nuper misit, in absentem tendit.
Praeterea litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae iam pridem ad venerabile capitulum scriptae, quarum copiam Reverendissima Dominatio Vestra mihi nunc mittit, quia responsum non sit, dubitavi an redditae sint. Perceptae quidem sunt et salubriter intellectae, sed non videbatur venerabili capitulo, quare responderetur Reverendissimae Dominationi Vestrae, similiter nec istis, quas nunc de domino administratore in Montem Regium secum recipiendo scriptas percepit, cum responsum exigere non videantur.
Quod autem Reverendissima Dominatio Vestra meminit parochi Novae Civitatis Elbingensis qui defecerit, quod officio hic vicinet, de hoc nihil scripserim, Reverendissime Domine, nihil penitus de hoc casu mihi constat, nemo in causa ista apud me fuit. Forsitan negotium tanti momenti est, ut coram Reverendissima Dominatione Vestra tractetur, necesse sit.
Me commendo gratiae et favori Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam Christus in longum felicissime conservet precor.
Ex Warmia, 20-a Augusti 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Ioannes Tymmermann