In discessu meo nescio quem gravem animum Magnificentia Vestra contra me conceperat ob importunam fortassis expeditionis meae sollicitationem. Dolui profecto vehementer hoc accidisse petiique subito veniam et domino ⌊Nibschicz⌋ postquam ⌊Cracoviam⌋ exiveram, iniunxi, cum mihi sit in aula ⌊maiestatis regiae⌋ singularissimus amicus et Magnificentia Vestra eum libenter sua gratia prosequitur, ut me illi modis quibus posset commodioribus reconciliaret. Quod quamvis factum non dubitem, cum Magnificentia Vestra sit praeter alias virtutes, quibus praedita est, humanissima mente apud omnes, nobilis tamen et in praesentia per tam longam inter nos intercapedinem, si umquam deliqui, quaeso fasso ignoscat, nihil enim gratia et favore Magnificentiae Vestrae mihi potest esse iucundius et in illo me velim oblectare semper. Non potui igitur mihi temperare, licet tam procul absim, quin saltem hunc meum affectum per tantam distantiam, quae inter nos est, Magnificentiae Vestrae significarem et is mihi ad illam scribendi praebuit materiam.
De negotiis mihi commissis, quo sint in cardine et quae hic aguntur, abunde, ut reor, Magnificentia Vestra ex ⌊⌋ ad ⌊maiestatem regiam⌋ intelliget, hoc tamen addendum censui. Magnificentia Vestra me favente<m> partibus ⌊caesaris⌋ semper cognovit; hinc fuit, quod nulla inter me et dominum ⌊Antonium Rinconem⌋ erat consuetudo, cum aut<em> nunc video mutari auram, et ego vela contraham. Placuit mihi mirum in modum christianissimus ⌊rex Galliae⌋, cum propter illius personae praestantiam et humanissimos mores, tum etiam, quod illum res ⌊serenissimi domini mei⌋ summopere cord<i> habere agnovi, et si secus evenerit quam speramus, et ego capiti meo cristas imponam. Alia non restant.
Commendo me Magnificentiae Vestrae et dedo totum quaesoque gratia sua, qua olim consuevit, me prosequatur, et ubi per occasionem poterit, rebus meis apud ⌊maiestatem regiam⌋ faveat.