Letter #2223
Baltazar of Lublin to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-09-09
received [1539]-09-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino meo clementissimo.
Post humillimam perpetuae meae fidelitatis et servitiorum in gratiam Paternitatis Vestrae Reverendissimae commendationem.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
Dignata est Paternitas Vestra Reverendissima pro sua in me pientissima benignitate mihi consulere, ut hoc, quod mihi sacra maiestas regia ad intercessionem Paternitatis Vestrae Reverendissimae ac reverendissimi domini mei concessit, apud reverendissimum dominum Posnaniensem firmare tutumque reddere curarem, quo in omnem eventum me tale ius habere sciat. Huic Reverendissimae Paternitatis Vestrae consilio accessit reverendissimus dominus meus, quo autem commodius hoc fieri possit atque facilius et promptius, iuri meo consulatur. Visum est suae reverendissimae paternitati ad reverendissimum dominum Posnaniensem eiusce tenoris litteras, ut in scheda his inclusa continetur, non tamen absque consilio ac intercessione simili Paternitatis Vestrae Reverendissimae scribere.
Cum itaque unica spes fortunarum mearum et refugium in necessitatibus in Reverendissima Paternitate Vestra situm est, humillime atque instantissime peto, ut Paternitas Vestra Reverendissima, dominus meus clementissimus, non dedignetur similes suas commendaticias ad reverendissimum dominum Posnaniensem dare ac per hunc exhibitorem praesentium gratiose mittere. Quod ego humillimis meis obsequiis et orationibus Paternitati Vestrae Reverendissimae, pro cuius salute et glorioso statu iugiter Deum precor ac me humillime et devotissime commendo, reservire curabo sedulo.
Datum Lubaviae, die IX Septembris anno Domini M-o DXXXIX.
Eiusdem Paternitatis Vestrae Reverendissimae servitor humilis Baltasar a Lublin