Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Post obsequiorum meorum officiosam commendationem salutisque et perpetuae felicitatis precationem.
Dominus ⌊Plothowski⌋, Reverendissimae Dominationis Vestrae familiaris, ⌊⌋ eius mihi reddit eaque, quae in mandatis ab illa habuit, verbis retulit. Quae statim, ut intellexi, omni studio et opera promovi et, quantum in me erat, suffragio quoque meo adiuvi, sed negotium non potuit alio, quam absolutum est, modo, scilicet quod ⌊regia maiestas⌋ ad suos sollicitatores ⌊Romam⌋ litteras dare mandavit, ut illi diligenter in hoc invigilent, ne ipse ⌊adversarius⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae et eius ⌊ecclesiae⌋ aliquid tale et contra illam vel aliquos ex ⌊collegio canonicorum⌋ eius impetret seu expediat. De quo quoque dominus ⌊Plothowski⌋ Dominationem Vestram Reverendissimam verbis certiorem faciet.
Munus per ipsum dominum ⌊Plothowski⌋ nomine Dominationis Vestrae Reverendissimae oblatum, ab optimo scilicet in me eius animo profectum, fuit valde gratum. Pro quo illi ago et habeo non vulgares gratiarum actiones et, ubi usus et occasio sese obtulerit, relaturus.
Novarum rerum in praesens aula ab exteris partibus nihil habet. Exspectamus aliquid, cum nuntius ⌊regiae maiestatis⌋ dominus ⌊Soboczki⌋ ex ⌊Graecia⌋ redierit. Quem brevi rediturum speramus.
⌊Comitia regni⌋ solito more tractantur. Consultatur de defensione ⌊regni⌋, quem per varias res eam impedientes nondum est decreta. Dominus ⌊Laski⌋ quid de indutiis nomine ⌊imperatoris Christiani⌋ et ⌊regis Romanorum⌋ apud ⌊Thurcum⌋ obtinuit, credo Dominationem Vestram Reverendissimam iam non latere. Vel si id ad illam nihildum pervolavit, dominus ⌊Plothowski⌋ omnia illi dicet.
Interim autem me et obsequia mea Dominationi Vestrae Reverendissimae commendo. Quam sanam et felicissimam vivere precor.