BK, 230, p. 363
De praebenda Lubicensi dominus ⌊Georgius Scotbors⌋ archiepiscopus Lundensis in Dacia, qui exulat nunc in ⌊Colonia⌋, ita me informat XVI Maii on the margin⌈XVI MaiiXVI Maii on the margin⌉. Scripsit ad me dudum dominus ⌊Wilhelmus Sluter⌋ canonicus Lubicensis, haec quae in introclusa schedula continentur.
Missae sunt huc ad capitulum ex ⌊Gedano⌋ litterae apostolicae spectantes ad reverendissimum dominum ⌊archiepiscopum Upsalensem⌋, quem ⌊Sanctissimus⌋ una praebenda Lubicensi per obitum Adolphi Biscempt(?), qui ⌊Romae⌋ obiit, providit, sed nemo sollicitavit eiusdem possessionem neque statuta (quae se ad 39 florenos Rynenses auri {in auri} extendunt) adhuc quisquam obt written over s⌈stt written over s⌉ulit, alias possessio eidem non fuisset denegata, potest tamen facile pecunia transmissa consequi possessionem.