Rediit tandem ⌊huc⌋ ad me sospes ex aula nostra generosus dominus ⌊castellanus Gdanensis⌋ nudius tertius et hodie hinc solvit. Qui, licet Dominationi Vestrae Reverendissimae scripturus sit omnia, quae egerit, quaedam tamen potiora annotare libuit, quibus exspectationem litterarum illius feret commodius. Retulit imprimis, quod priusquam ⌊Vilnam⌋ applicuisset, iam aliquot ante dies adventurum se eo delatum fuisse et ob id ⌊Nostram⌋ etc. ad reverendissimum ⌊dominum Chelmensem⌋ misisse nuntiasseque, ut sibi ab ⌊adventuro⌋, qui non frustra profectionem hanc cepi[s]set, modis omnibus caveret, fidei suae iuratae memor (addit plerisque aliis duris acule[atisque] verbis) cautissime hominem tractaret. Sic haec tela qu[odammodo] [exor]sa est, sed non absoluta, reverendissimus enim ⌊dominus Chelmensis⌋ human[issime] [illum] habuit et magna sub fiducia, verum secreto c[um apud] se, tum etiam apud ⌊maiestatem regiam⌋ cum eo omnia transegit, [Reverendissim]aeque Dominationis Vestrae et meo nomine se ⌊illi⌋ in omnibus propensissimum exhibuit, et ad ⌊maiestatem regiam⌋ perduxit, ubi singula nemine praeterquam reverendissimo ⌊domino Chelmensi⌋ pr[ae]sente libere, quae tum expedire videbantur, exposuit.
Consilium nostrum, quod ad tractatus cum serenissimo ⌊Romanorum rege⌋ pertinet, in rebus illustrissimi domini ⌊ducis, vicini nostri⌋, ⌊maiestas regia⌋ summop[ere] probavit, seque, ubi res postulaverit, non immemorem futu[rum] pollicita est.
Quod attingit duram illam legationem, quam n[u]p[er] in ⌊Graudencz⌋ audivimus, ⌊maiestas regia⌋
respondit, ut ad eum m[o]dum illa ad ⌊conventum nostrum⌋ mitteretur, ⌊senatores regni⌋ flagitasse, verum nobis pateret et liberum esse respondere ea, qu[ae] ex re nostra esse putaremus.
De non exigenda hoc tempor[e] contributione, consuluit reverendissimus ⌊dominus Chelmensis⌋, ne verba faceret, ut non Dominationi Vestrae Reverendissimae et mihi, hoc est nobis duobus solis, imput[a]retur, quasi illam impedire niteremur. Possit hoc agi aliis modis etc.
Negotium Redense reverendissimus ⌊dominus Chelmensis⌋ tractandum oportuno quopiam tempore et sine arbitris cum ⌊maiestate regia⌋ suscepit, ne ⌊Nostra⌋ resciscat etc.
In burgrabiatu pro domino ⌊Stutte⌋, cum sit schedae, quae a magistratu mitti solet, inscriptus, non se ⌊maiestas regia⌋ difficilem praestitit, ut
Dominationi Vestrae Reverendissimae gratificetur.
De stipendiis Lipcensibus adhuc est difficultas, nollet quidem ⌊maiestas regia⌋, ut quispiam ⌊eo⌋ mitteretur nostratium, tamen adhuc ea in re mentem et sententiam nostram maturiorem praestolatur. ⌊Abbates⌋ se ⌊maiestati regiae⌋ longis litteris excusarunt, nihilominus res in commune nostrum consilium reicitur.
Ad eas litteras ex ⌊conventu⌋ Graudnicensi datas ⌊maiestas regia⌋, quamprimum per valetudinem poterit, responsuram se pollicetur.
Summatim haec utcumque attigi. Dominus ⌊castellanus Gdanensis⌋ paulo post de omnibus scribet copiosius, sunt tamen non pauca, quae scribi non possunt ob eas turbas, quae in olla aut aula hac mirabilibus condimentis in dies coquunt.
Ceterum, si nihil aliud ex hac per ⌊dominum castellanum⌋ legat[ione] sumus assecuti, hoc tamen lucri fecimus, quod scimus durum hunc [nun]tium, quem in ⌊Graudencz⌋ accepimus, ex mente regia n[on] processisse. Hoc itaque in negotio
cf. Ov. Am. 1.4.54 consilium nobis resque locusque dabunt ⌊consilium nobis resque locusq[ue] dabuntcf. Ov. Am. 1.4.54 consilium nobis resque locusque dabunt ⌋. Ipse ⌊dominus castellanus⌋ in re frumentorum nihil obtinu[it], adeo obstitit etc., ⌊quae⌋ seorsum etiam mihi iniungens ⌊⌋, ne voluntati eius adversaretur. Non esset abs re, si Dominatio Vestra Reverendissima magnifico domino ⌊palatino Pomeraniae⌋ scriberet, ut ⌊filium su[um]⌋ ab hac impetitione abducat. Qui ea frumenta contra ⌊domin[orum] consiliariorum⌋, quibus et ipse assensit, decretum, impetrandus, siquidem ⌊filius ille⌋ hac in causa contra ⌊dominum castellanum⌋ manifeste se opposuit etc. ⌊⌋ et ego eapropter ⌊domino palat[ino]⌋, quem com[monui], ne obliviscatur cum nobilitate sui distric[tus] de gra[tia a] ⌊reverendissimo domino Chelmensi⌋ praestanda agere, quo in proxi[mis] ⌊[comi]tiis⌋ illa tandem transigi possit. Hoc ips[um] ut
apu[d] [eo]s per ⌊loci palatinum⌋ Dominatio Vestra Reverendissima agat, oro.
Hungaricae res confusae sunt. Inter primores dissid[iae], digladiationes, nulla, ut gentis natura est, fides. Sunt, qui a[d] ⌊Turcam⌋, qui ad ⌊regem nostrum⌋, et qui ad ⌊Ferdinandum⌋ [in]clinant. ⌊Isabella⌋ cum ⌊filio⌋, recepta, quam attulit, dote et [cum] muliebri mundo, ad quoddam ex ⌊Buda⌋ divertit cast[rum], quod ⌊Romanorum rex⌋ ⌊illi⌋ contulit. ⌊Qui⌋ iis diebus in cuiusdam ca[stri] Hungarici oppugnatione suorum plurimos desideravit. Qu[ando] aut quomodo tragoedia haec cothurnos deponet, incertum [est].
Serenissimus ⌊rex noster⌋ meliuscule valens inter dissidentes pac[em] et apud ⌊summum pontificem⌋ et alios monarchos de ⌊concilio⌋ tractat.
Alia, quae mihi dominus succamerarius Siradiensis ⌊Nicolaus Grabya⌋ ⌊⌋ (is est apud reginalem inter primos), mitto.
Quod reliquum est, Dominationem Vestram Reverendissimam in rebus suis bene sperare iubeo. Iis si adminiculum meum prodesse potest, omnem polliceor operam, eandemque Dominationem Vestram Reverendissimam felicissime multis bonis annis valere meque ab illa fraterno amori complecti, in eoque commendatus haberi cupio ex animo.