...rat superiori anno serenissima ⌊maiestas regia⌋ ... iam tandem serio et, qua possent, maio[ri] ...rent causae, in qua contra tot latas sent[entias] ... ⌊Voschkowa⌋ lamentis suis multam ⌊maiestati [regiae]⌋ [atque] in aula omnibus adfert molestiam, si quo pac... consensu sedari possit. Quo factum est, qu[od] ... ⌊[domini con]siliarii⌋ me excepto, qui ob suspicionem per hanc ⌊mulierem⌋ de me concep{i}tam adesse nolui. Partes ...runt et ex Graudentino pro Divi Michaelis festo proximo ⌊conventu⌋[1] compositionem hanc t[ransigen]dam ad verna ⌊comitia⌋ novissime habita ⌊Marienb[urgi]⌋[2] ... reservarunt, utraque parte consentiente, eo cum re[s con]ducta esset, quam diu duravit conventus, ⌊mulier haec⌋ co[ram] consilio non visa est, adversa parte interim aliquoties flagita[nte], ut coeptum negotium prosequeretur.
⌊Illa⌋ vero in ⌊castro Marienburgensi⌋ se continebat et seorsum quosdam circuibat dominos, quibus me et plerisque aliis impudenter receptore(!) more traducere non abstinebat dicens me Dominationem Vestram Reverendissimam multis muneribus corrupsisse et ab omni aequitate reddidisse alienam, quodque quodam tempore miserim ingens argenteum deauratum poculum tanti ponderis, ut vix levari potuerit, et quod tum ⌊reginalis maiestas⌋ a Dominatione Vestra Reverendissima litteras meas sibi legendas dari postulasset, quod quia facere renuisset, in magnam eius maiestatis incidisse indignationem. Eiusmodi mediis cum parte adversa quaerebat compositionem. Cumque iam fere omnes conventus actiones ad finem perductae essent, tum ⌊illa⌋ quendam ad ⌊dominos consiliarios⌋ misit se excusans, quod aegritudine praepedita sistere se ad compositionem causae non posset. Pars vero adversa petiit, ut cum illa detrectaret solitis suis technis concordiam a serenissima ⌊maiestate regia⌋ tractari commissam et aliud non ageret, quam quod longioribus moris, quas hucusque nectere non desiisset, elaberetur, ut tandem quae iuris sunt iuxta serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ ultimam sententiam manu regia sigillo appenso subscriptam, [q]uam opera Dominationis Vestrae Reverendissimae [r]ediens ex ⌊Vratislavia⌋ pro existimationis meae conservatione obtinui, quaque omnes aliae confirmatae sunt, decernerent.
Quod ⌊dominis consiliariis⌋ negare non licuit decretumque fuit, me tamen non praesente, ut sententiae ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ fieret executio. A qua executione, cum ⌊ea⌋ ⌊Thoroniae⌋ in effectum venire deberet, infatigabilis perti[nen]tiae mulier haec iterum ad ⌊maiestatem regiam⌋ appellavit, quae ... appellatio legitime non facta, quandoquidem ab executione se[nten]tiae non appellatur, non est admissa.
Scribitur igitur a parte laesa Dominationi Vestrae Reverendissimae, quae eiusdem patrocinium implorat ..., ut illi strenue impartiat et nos ab ea ⌊muliere⌋ l[iberet] iuraque nostra, quae a trecentis annis et adhuc in re ... sunt intercessione sua ad ⌊serenissimam maiestatem regiam⌋ in vigore conservet ... oro. Perpendens, si eo in casu iuribus nostris det[ractaretur], quae confusio, ne dicam tumultus, apud nos exorirent[ur] ... semper quando contribuendum est, quod iura nostra non ... fieret si huic observatae legi .... Quod ut ingenue et sub mutua inter no[s] ... hic omnibus intolerabile ob id ... apud serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ in maiori aestimat[ione] ... Aviculae ploratus haberi conveni... nobis hic omnibus non defuturam confido. Quam Dominus Deus quam diu[tissime] ....