Letter #2379
[Ioannes DANTISCUS] to [Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ)]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-01-10
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobilis et Eximie Domine, amice carissime.
Superiori die una cum horologio illo parvo Dominationis Vestrae litteras accepi, quibus non parva sum affectus voluptate eo, quod Dominationem Vestram hinc cum honestissima sua coniuge et liberis sospitem Cracoviam applicuisse atque paulo ante ex Slesia domum rediisse significabant, praeterea quod et de iis, quae tum in novis habebantur, me reddebant certiorem. Pro quo amico officio gratias habens, has ad Dominationem Vestram dedi, cum aliud in praesenti se argumentum scribendi non offerat. Hic modo eiusmodi rerum, quibus oblectari Dominatio Vestra possit, nihil habetur etc.
Quam diutissime cum omnibus suis et cum optimae indolis Episcopa mea valere ex animo cupio.
Datae Heilsberg, X Ianuarii MDXLI.