Deo sit gratia, cuius beneficio factum est, quod non omnia licuerint iis, qui rempublicam ecclesiasticam eversam cupiunt. Cuius ratio tamen habita est: habita est ratio virtutum et meritorum reverendissimi domini mei ⌊Chelmensis episcopi⌋, quem
s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉
⌊maiestas regia⌋, optimus certe princeps et praeclaro iudicio praeditus, si liberum id ei permitteretur, nudius septimus Plocensem episcopum nominavit. Mihi quoque accidit non modo non petenti, verum etiam nec opinanti, ut ⌊Columba⌋ augerer, qua cesserat Reverendissima Dominatio Vestra reverendissimo ⌊domino meo⌋ nominato. Quod tamen meum privatum commodum non mihi fuit gratius et iucundius quam ⌊reipublicae nostrae⌋ utilitas. Cuius adhuc rationes utcumque in tuto sunt, quandoquidem non omnino ab ea gubernanda viri boni, digni written over o⌈oii written over o⌉, idonei excluduntur. Utinam autem et successor ⌊reverendissimo domino⌋ daretur idem, quem non magis ego, quam Vestra optat Reverendissima Dominatio. Non esset nobis adhuc de ⌊reipublicae nostrae⌋ salute desperandum.
Quid ⌊Alexander⌋ moliatur, cum ex litteris Reverendissimae Dominationis Vestrae, tum ex schedis mihi missis cognovi. Sed ego prius ⌊hinc⌋ in ⌊Urbem⌋ non proficiscar, quam se Reverendissimam Dominationem Vestram itineri accinxisse intellexero, illam non invitus comitabor. Vellem tamen calefacere BCz, 1618, p. 412 scholarem istum non Vladislaviensem, verum hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ Elbingensem, qui, ut et filius, et nepos proscripti hidden by binding⌈[ripti]ripti hidden by binding⌉, ita discipulus esse dicitur ⌊sacramentarii⌋. Sed me moliri aliquid non decet, neque enim esset res suspicione caritura. Praestaret id rectius aut ⌊nepos⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae, aut alius quisquam in ⌊Urbe⌋. Si nihil aliud, saltem ut puero terror incuteretur. Quo enim praeceptore usus hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉ sit, certius est, quam ut ullis documentis indigeat. Mandata habet Reverendissima Dominatio Vestra litteris ⌊reverendissimi domini⌋ adiuncta. Cui, quaeso, ne gravetur gratias agere, quod in hac evectione sua mei quoque rationem habendam putaverit hidden by binding⌈[t]t hidden by binding⌉, frustra renitentibus iis, qui ipsum quoque hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ ⌊reverendissimum⌋ impedire conabantur.
Ex ⌊Hungaria⌋ non dubito, quin allatum sit a written over R⌈Raa written over R⌉d Reverendissimam Dominationem Vestram, qui sit honos habitus ⌊Budae⌋ ⌊legatis regiis hidden by binding⌈[s]s hidden by binding⌉⌋, quam ea fortiter a ⌊Germani⌋s oppugnetur hidden by binding⌈[r]r hidden by binding⌉, nam ⌊Turcae⌋ retrocessisse dicuntur rebus infectis hidden by binding⌈[is]is hidden by binding⌉. Nuntius aut legatus potius ⌊Moschorum⌋, qui non procul hinc abest, spem nobis affert hidden by binding⌈[fert]fert hidden by binding⌉ reditus in regnum celerioris.
Nihil est praeterea, quod scribam. Non satis firma sum hidden by binding⌈[sum]sum hidden by binding⌉ valetudine, medicinam hodie sumpsi. Haec tamen quin scriberem ad Reverendissimam Dominationem Vestram, tenere hidden by binding⌈[re]re hidden by binding⌉ me non potui, cuius nuntium in horas exspecto.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.