Letter #2439
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1541-06-16
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-06-18 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri ac Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater, eximie domine antistes, domine gratiose.
Obsequia nostra indefessa sint Reverendissimae Paternitati Vestrae in quaelibet vota officiose exhibita.
Reverendissime ac gratiose Domine.
Meminimus, quae ad proximum in
Potuissemus tamen et nos illis alterandis occupari, sed in hoc impediti sumus, quod nullum exemplar earundem apud nos exstaret, quandoquidem extractum Vestrae Reverendissimae Paternitati, et prima editio venerabili domino
Mandatum
Ceterum iam fere annus est, quod nobilis Fredericus ab Aldytennn, Vestrae Reverendissimae Paternitatis vassalus, graviter in publicis stratis vulneravit molitorem villae eiusdem. De quo excessu iure communi tenetur dominio ad partem n[os]tram spectanti respondere de laesione et vulnere iuxta formam et modum in his terris observari consuetum. Et cum sit monitus aliquot vicibus, ut componat, tamen venire contemnit et tam cum parte laesa (ut accipimus), quam etiam nobiscum, concordare negligit. Ut autem patria iura serventur et talis casus aut excessus in simili in futurum praecaveatur, Vestrae Reverendissimae Paternitati supplicamus, dignetur illi demandare, ut nos de huiusmodi stratarum publicarum violentia iuxta iuratorum congnitionem desuper factam contentet et publica iura non ita contemnere laboret.
De quibus Vestrae Reverendissimae Paternitati gratiosum auxilium imploramus et exspectamus.
Cuius Reverendissimae Paternitati nos ex sententia atque eandem aeterno Deo feliciter commendamus.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae officiosissimi