Letter #2519
Nicolas PERRENOT de Granvelle to Ioannes DANTISCUSSiena, 1541-12-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-04-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo et Illustrissimo Domino Ioanni Dantisco, episcopo Varmiensi, domino et amico carissimo
Reverendissime Domine. Salutem plurimam et obsequium meum paratum.
Binas accepi a Dominatione Vestra Reverendissima eodem argumento, quarum posteriores fuerunt scriptae VII-a Augusti superioris, utraeque autem continent de cornibus illis onagrorum transmissis in Belgicam ad dominum Cornelium Scepperum, sed cum ipsum munus per se magnificentissimum sit et pignus pristinae amicitiae, tamen litterae ipsius maiorem voluptatem multis partibus attulerunt propter memoriam iucundissimae necessitudinis nostrae, quae hoc tempore, cum maximis intervallis locorum tam disiuncti simus, cum non nihil videretur remissior, humanissimis ipsius colloquiis est confirmata. Erit igitur idem animus meus erga Dominationem Vestram Reverendissimam, qui semper fuit, ut si cui ex suis amicis opus sit mea opera, ut eam sibi et suis addictissimam putet. Quicquid a me praestari poterit officii, faciam, ut non desideretur.
Deus Optimus Maximus illam sanam et incolumem conservet ad vota.
Senis, 1541, 20 Decembris.
Eidem Reverendissiame Dominationi Vestrae deditissimus Perrenotus