» Korpus Tekstów i Korespondencji Jana Dantyszka
Copyright © Pracownia Edytorstwa Źródeł i Humanistyki Cyfrowej AL UW

Wszelkie prawa zastrzeżone. Zabrania się kopiowania, redystrybucji, publikowania, rozpowszechniania, udostępniania czy wykorzystywania w inny sposób całości lub części danych zawartych na stronie Pracowni bez pisemnej zgody właściciela praw.

List #2541

Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1542-02-16
            odebrano Heilsberg (Lidzbark), 1542-03-06

Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1czystopis język: łacina, ręką pisarza, BCz, 1601, s. 349-350

 

Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny

 

Reverendo in Christo Patri Domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres.

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Graviter questi sunt de Paternitate Tua ii, quorum documenta, quae sub sigillo produxerant, descripta Paternitati Vestrae praesentibus inclusa mittimus. Etsi vero reduxit nobis in memoriam reverendus in Christo pater dominus Samuel episcopus Plocensis et Regni Poloniae procancellarius, quae hac eadem de causa privatis litteris Paternitas Tua illi scripserat, facere tamen non potuimus, quin has eis litteras tantopere a nobis petentibus daremus. Etsi enim neque licet nobis, neque libet sententias Paternitatis Vestrae rescindere, quod planum etiam illis fecimus, tamen hortari illam voluimus, ut caveret, ne quam iuste de se querendi occasionem daret. Grave est, si verum est, quod dicunt, sententiam de eo latam esse, de quo nulla umquam fuit controversia idque non sine quadam verborum contumelia. Etiam atque etiam videat Paternitas Tua, ne quod ea res inter illam et illustrem dominum ducem Prussiae animorum dissidium excitet, si suis hominibus iustitiam non administrari persuasum illi sit. Gratum nobis fecerit, si talem se erga istos praestiterit, ut ne deinceps eorum [qu]erelis aures nostrae fatigentur ac quocumque modo contentos eos reddiderit.

Bene valeat Paternitas Tua.

Datae Vilnae, XVI die mensis Februarii anno Domini millesimo quingentesimo XXXXII-o, regni vero nostri anno XXXVI-o.

Ad mandatum sacrae regiae maiestatis proprium