[Magnifico ac] celeberrimo iuris utriusque doctori, domino ⌊Iohanni [Danti]sco⌋, serenissimarum [⌊maiestatum⌋ regi]s ac reginae Pol[oniae oratori dignissimo] penes ⌊caesaream maiestatem⌋, [benefactori] continuo etc.
Magnifice ac Generose Domine et maior honorande.
Post debitam commendationem.
Etsi alteras externis diebus ad Magnificentiam Dominationis Vestrae dedimus litteras humiliter petentes, uti oratorem serenissimarum ⌊regis ac reginae Poloniae⌋ penes ⌊caesaream maiestatem⌋ dignaretur favere partibus huius almae ecclesiae divi Nicolai Barensis circa officium capitaneatus ad guerram ⌊terrae nostrae Rutilianii⌋ penes curiam retinendum iuxta formam provisionis alias emanatis a ⌊catholico rege⌋ felicis memoriae pro quiete dictae terrae et conservatione iurium ipsius ecclesiae et dictae curiae maxime ad litem tollendam, quae fuit et est inter dictam ecclesiam et excellentem ⌊comitem Noye⌋.
Volentes tamen,
cf. Cic. Fam. 2.6 ⌊cui multum debemus, illi plurimum velle deberi iuxta illud Ciceroniscf. Cic. Fam. 2.6 ⌋, confisi de summa virtute et devotione Vestra, quam geritis erg{r}a mirificum hunc Christi confessorem divum Nicolaum, patronum nostrum, rogare non desinimus et exorare Dominationem Vestram, quatenus dignetur intercedere pro nobis coram ⌊caesarea maiestate⌋, ut post mortem magnifici Bindi Tolomei de Senis[1], iusti detentoris et possessoris castri seu terrae Grumi notorie spectantis ad dictam regalem ecclesiam, quae et de iure patronatus ipsius invictissimi imperatoris vigore privilegiorum dictae ecclesiae ministretur nobis iustitiae complementum non obstantibus ex cessione regiae pragmatice emanatis et conditis per ⌊catholicum regem Ispaniae⌋ felicis memoriae, per quam non potuit derogari iuribus ecclesiae prout in supplicatione praesentibus interclusa latius continetur et quia supplicata summam habent per se iuris aequitatem et fomentum iustitiae, rogamus Magnificentiam Dominationis Vestrae, quatenus dignetur, praestare auxilium et favorem, ut possimus et valeamus petita rationabiliter impetrare.
Quod indubitanter ad votum subcedet, si Dominatio Vestra suum nobis praestiterit auxilium et favorem, in uno tamen dignetur advertere, quod magnificus dominus ⌊Jesimundus de Lofredo⌋ de Neapoli, qui assistit in causis et negotiis huius regni expediendis fuit advocatus partis adversae, s
<c>
ilicet dicti domini Bindi, cum alias ad praescriptionem interrumpendam illum citari fecimus pro iustitia obtinenda in sacro Neap
<o>
litano consilio temporibus praeteritis, unde dubitamus, ne ex affectione pristini patrocinii conetur impedire expeditione huius nostrae supplicationis, in quo poterit supplere prudentia Vestra et quamvis Dominatio Vestra de tantis laboribus habebit gloriosum divum Nicolaum pro se in celestibus intercessorem et munerum largissimum retributorem, nos omnes in genere et in specie habebit perpetuo obnoxios et pro salute animae et corporis ac felici regressu ad patriam suam continuo orantes.
Vale.
Datae
⌊Bari⌋, die 3-o Augusti 1525.
Eidem Vestrae Dominationi obsequentissimi vicarius et capitulum regalis ecclesiae sancti Nicolai de Bar[o]
[1 ] Władysław Pociecha identifies him as Guido Tolomei of Siena, see Pociecha 2, p. 261