» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2599

Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow, 1542-11-08
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1542-12-08

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 255-258

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1599, p. 258

Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino amico et fratri observatissimo

BCz, 1599, p. 255

Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice observatissime.

Salutem plurimam.

Quae scripsit ad me Reverendissima Dominatio Vestra de domino Zelislawski, ea curae mihi fuerunt. Datae sunt litterae ad dominum palatinum Mariemburgensem, quibus inungit ei maiestas regia, ut in subsidium mittat domino Michaeli colonos Gnevenses ad restaurationem aggeris.

Ceterum proficiscitur istuc nunc Loka meus ad capiendam possessionem canonicatus et praebendae in ecclesia cathedrali Reverendissimae Dominationis Vestrae Varmiensi. Quem ut sibi commendatum habeat atque adiutum velit, ut quam minimo negotio ad canonicatum hunc et praebendam pervenire possit, magnopere quaeso omni officio meo Reverendissimae Dominationi Vestrae pensaturus.

Cui me commendo utque bene valeat, precor.

Cracoviae, VIII-a Novembris 1542.

Vestrae Paternitatis Reverendissimae frater et servitor Samuel episcopus Plocensis et vicecancellarius subscripsit