Letter #2620
Jan TARNOWSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1543-01-26
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-02-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Dantisco Dei gratia episcopo Warmiensi etc., amico carissimo et observando.
Reverendissime Domine, domine amice carissime et observande.
Salutem plurimam amicissimamque mei commendationem.
Gratissimae fuerunt mihi superinscribed⌈mihimihi superinscribed⌉ litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus et salutavit me humanissime, et de novis rebus reddidi written over e⌈eii written over e⌉t me certiorem. Utinam vero Christiani principes animis reconciliatis dent operam mutuo, ut in tempore labenti rei publicae Christianae opem ferant idque cogitent rem nobis cum eo hoste esse, ex cuius faucibus, si ope divina communi consensu ereptam non curaverimus, in summum atque extremum periculum ms. adductam reg. adductum⌈adductamms. adductam reg. adductum⌉ iri dubium non est. Sed verendum est, ne serius, quam oporteat, Christiani principes saluti publicae consulere vellent, neve priusquam deliberaverint de rerum summa, hostis inopinantes, quod aiunt, nos omnes opprimat. Nam quod antehac facere solebat numquam, fama est illum cum coniuge liberisque omnibus ac tota familia sua Hadrianopolim venisse, quo ex loco decem dierum spatio in superinscribed⌈inin superinscribed⌉ Transyluaniam irrumpere poterit. Quid igitur illi animi sit, vel ex eo saltem colligi potest. Sed tamen Dominus Deus omnia in melius vertat Christianorumque principum animos ad rei publicae Christianae salutem dirigat.
Fama hic est, sed ea tamen incerta et sine auctore, Budam ab Hungaris esse captam strategematis quodam genere. Nos vero, etsi, ut fit, id ita esse credimus, quod volumus, tamen ea de re certum hucusque BCz, 1599, p. 292 nuntium accepimus nullum.
Nos ab exploratoribus nostris accepimus Thartaros cum numerosissimis copiis adventare, ut s(acrae) or s(renissimae)⌈s(acrae)s(acrae) or s(renissimae)⌉ maiestati regiae bellum inferant dicionesque maiestatis suae vastent. Sed fit quodam fortasse fato, ut plus quam si written over es⌈essisi written over es⌉t commodum et quam rei publicae rationes postulant, in eo oscitantes simus planeque nihil, quae impendent nobis, curemus mala. Ita omnia in deterius ruunt. Nec video, quid brevi nobis spei reliquum sit futurum retinendae nostrae salutis, si nos ipsi non collegerimus ad optimasque ac salutares rei publicae cogitationes, dum res sinit, non redierimus etc.
Commendo me diligenter ac ex animo Reverendissimae Dominationi Vestrae optoque eam feliciter valere.
Datae Cracoviae, XXVI-a Ianuarii, anno Domini 1543.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor Ioannes comes in Tarnow subscripsit