Letter #2684
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSWielowieś, 1543-11-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-12-10 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Mazoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, domine sincere nobis dilecte.
Habuimus litteras Sinceritatis Tuae ex Heilsberg paenultima die Octobris scriptas. Ad quas eodem tempore, cum nobis redditae sunt, mandaveramus Sinceritati Tuae respondere, sed nullus hucusque se obtulit, qui litteras nostras ad Sinceritatem Tuam tulisset. Nunc discedente a nobis generoso Stanislao Kosthka, in Prussia thesaurario, noluimus praetermittere, quod ad litteras Sinceritatis Tuae respondere illi non debeamus. Quas una cum novitatibus, de quibus nos saepius certiores reddit, grato animo a Sinceritate Tua accipimus.
Quod attinet Szokolowski, capitaneum Rogoznensem, voluimus cum credentialibus litteris ad eum intimare mandata et declarare voluntatem nostram. Sed ille forsan eo modo nihil responderet nobis. Potius itaque visum est nobis, quod quam primum se offeret cubicularius regius in Prussiam proficiscens, scribemus ipsi capitaneo litteras nostras in eo negotio, quod non incognitum est Sinceritati Tuae. Per eundem ille respondet nobis, nam cubicularius non discedet, priusquam rescriptum habuerit.
Bene tandem valeat.
Datae in Vielaviesz, XX Novembris anno Domini M-o D-o XLIII-o.
Ad mandatum proprium sacrae reginalis maiestatis