» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2719

Bona Sforza to Ioannes DANTISCUS
Warsaw, 1544-04-21
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1544-04-26

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 3465, p. 297-300

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendo Domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto

Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Ea, quae Mauricius, servitor Vestrae Paternitatis, et de telae pretio, et de cubitorum numero nobis a Vestra Paternitate per illum missae nobis dixerat, in bonam partem accepimus omnia. Nec de hoc Vestram Paternitatem sollicitam esse oportuit. Dixit ille id, non quod scivit, sed quod ab alio audivit. Simplicitas est favore digna. Cautior is postea in verbis erit. Vestra Paternitas gratia sua prosequi illum velit. Pro tela autem ipsa nobis missa Vestrae Paternitati iterum atque iterum gratias habemus. Mappas, cum afferentur, ut Vestra Paternitas mitti ad nos cito curet, oramus.

De Georgio Schewke curae nobis erit. Nec de maiestate regia dubitamus, quin et huius viri boni, et commendationis Vestrae Paternitatis dignam rationem sit habitura. Et nos rem omnibus conatibus promovere volumus.

De domino episcopo Plocensi, ut istuc negotii Gdanensis componendi gratia proficiscatur, regia maiestas et nos facile assensi sumus.

Vestra Paternitas bene et feliciter valeat, nostri sit memor in orationibus suis.

Ex Varschovia, XXI-a Aprilis M-o D-o XLIIII.

Ex commissione propria sacrae reginalis maiestatis

.