Litterae, quas attulerat ⌊Mauricius⌋, summis principibus redditae sunt. Offensa est
sacra
⌊maiestas regia⌋ istorum effrenata audacia, qui mentem ei sanam in curia Romana adimere conantur, quemadmodum ex litterarum in ⌊Urbem⌋ scriptarum exemplis Reverendissima Dominatio Vestra cognoscet.
Quae vero acta scribit per nos ⌊Mariemburgi⌋, de iis nondum est deliberatum quicquam. Etsi maluisset sacra ⌊maiestas regia⌋ rem ex sententia sua confici, tamen scripta Reverendissimae Dominationis Vestrae, penes quam non existimat eius rei culpam aliquam residere, in bonam partem accepisse videtur. Etsi non deerant, qui frigidam, quod aiunt, suffunderent. In iis, quae proxime habebuntur, ⌊comitiis⌋ isthic spei est nonnihil reliquum, quae utinam nos non fallat.
⌊Nicolaus Loca⌋, etsi non Polonulus, male tamen acceptus ⌊Gedani⌋, nondum a me visus est. Ut primum venerit, auctor ⌊ei⌋ ero in ⌊Urbem⌋ proficiscendi, quamquam invitum extrudere non licebit. Quod si vero prius alius se obtulerit certus homo, per eum dabuntur litterae in ⌊Urbem⌋, quarum exemplum habet.
⌊Bartholomei Vogt⌋ importunitas molestior mihi est, quam dici queat. Egerat mecum ⌊Piotrkoviae⌋ de eo secretarius quidam domini ⌊ducis Prussiae⌋ valde sollicite. Ei promiseram me libenter operam meam navaturum, ut redire in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae et cum suis adversariis rem componere posset. Quae cuiusmodi esset, memoria tum non tenebam, cum praesertim essem mille curis distractus. Hoc promisso adductum se ⌊Gedanum⌋ dixit venisse atque, ut ei satisfacerem, petiit. Tum ego doctori ⌊Hosio⌋ provinciam hanc mandavi, ut ageret cum Reverendissima Dominatione Vestra. Est ⌊Vogt⌋ iste homo valde cervicosus, subinde proferre volebat, nescio quae contumelia plena seque testes habere dicebat. Sed ea lecta non sunt. Minatur se velle ad
sacram
maiestatem regiam proficisci ac vociferari contra Reverendissimam Dominationem Vestram, et ea, quae co... scripta habeat, in medium proferre. Hac ego ratione adduc[tus] maxime, quod quamvis falso, traduci tamen Reverendissimae Dominationi Vestrae volebam, rem amice transactam cum adversariis eius c...bam. Quando secus cecidit, recte factum, quod acta h... miserit Reverendissima Dominatio Vestra, honori illius defuturus non sum.
... Volski feci rogatus, nam ⌊nepoti⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae faveo, non solum quia nepos est Reverendissimae Dominationis Vestrae, sed etiam quia praec[lara] est hominum de eo existimatio, ut eum ecclesiae fore idone[um] indicem, cuius in hac rerum perturbatione haberi Ro[mae] aequum est.
De ⌊domino Culmensi⌋ renuntiasse se omnia Reverendissimae Dominationi [Vestrae] refert doctor ⌊Hosius⌋. Quid praeterea scribam nihil es[t].
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere.