Letter #2751
Piotr GAMRAT to Ioannes DANTISCUS & Ermland (Warmia) ChapterCracow (Kraków), 1544-08-19
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Reverendissimo domino Ioanni, Dei gratia episcopo ac eius venerabili capitulo Varmiensi, fratribus et amicis carissimis
Reverendissime et Venerabiles Domini, amici et fratres carissimi.
Salutem et felicitatem.
Postulantibus multis et arduis rationibus, synodum nostram provincialem proximo festo sancti Calixti Piotrcoviae celebrandam indiximus. Mittimus itaque Reverendissimae Dominationi et Fraternitatibus Vestris processum et articulos ipsius synodi hisce iniunctos. Cupimus autem atque volumus, ut sese iuxta illos gerant et ad ipsam synodum Reverendissima Dominatio Vestra veniat, capitulum vero illius nuntios et mandatarios suos cum plena facultate de medio sui mittat, de iis, quae in processu et articulis ipsis continentur, et de aliis, quae in rem nostram ecclesiasticam ac nostrum omnium defensionem pertinere videbuntur, consulturi et tractaturi.
Reverendissima Dominatio et Fraternitates Vestrae valeant feliciter.
Cracoviae, die XIX-a Augusti MDXLIIII.
Petrus Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis, Regni Poloniae primas et episcopus Cracoviensis