» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2810

Piotr KMITA Sobieński to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1545-03-27
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-06

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 579-582

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc. [d]omino amico, observandissimo atque honorando

Reverendissime Domine, domine amice longe mihi carissime ac honorandissime.

Salutem unaque omnium fortunarum felicem successum Vestrae Reverendissimae Paternitati precor ab animo.

Nihil miror Vestram Reverendissimam Paternitatem tanto studio melius in vicinia gerendarum rerum teneri, cum enim multa se serenissimo nostro principi reique publicae omnium nostrum debere ingenue agnoscit, tum vero illa multifaria indignitas, quae oculis et auribus Vestrae Reverendissimae Paternitati frequentius quam nobis inseritur, dolorem illi singularem incutit et, ut iam tandem corrigeretur, desiderium magnum excitat. Ne autem id taedium solam se decoquere existimet, sciat Vestra Reverendissima Paternitas nos eiusce etiam rei cura, ut oportet, magna fluctuare.

Nihilominus tamen quia comitia nescio quo fato (quod autem avaritia ac fastu nonnullarum partium scio) citra etiam ullam rationem tuendorum finium Regni constitutam dissipata sunt, hoc die usque ratio tractandi illius vicini a nobis agitari inirique coepit. Quominus enim id in comitiis constitueretur cum valetudo adversa regiae maiestatis, quae sola propemodum tantae insolentiae fenestras aperit, tum vero multae contentiones ac verius aestus multiformes, uti solet fieri, sine nauclero prohibuere.

Ut autem uno saltu duo venarentur apri, nunc primum etiam Gedanensium causa cognosci coepit. Ad quam non minus tortuosum mandatum quam patronos partibus suis favorabiles admoverunt. Et tamen, ut tempore defervesceret ad feriam tertiam post festos dies Paschae, illam extrahi differrique curarunt. Faxit itaque Deus optimus maximus, ut ita utrorumque ingenia et molimina dispiceremus de eisque statueremus, ne per licentiam ad quidvis iam sumant sibi potestatem et ne studio privatae rei impediant pu..., hisce praesertim temporibus, quibus sola concordia et omnium pa[x] summo consensu coniunctioneque contra vim nobis imminentem m... atque adeo tecti esse debebamus.

Quia tamen plerumque male eius... negotia creduntur chartis, alia ipsi domino castellano Elbingen[si] communicavi, alia item Vestrae Reverendissimae Paternitati conicienda pro illius pr[uden]tia ex praecedentibus reliqui. Nam ut praesentem Vestram Reverendissimam Paternitatem his de rebus alloqui cito possem, magis mihi optare quam sperar[e] licet. Quare quod in Vestra Reverendissima Paternitate sitt est, rogo eam sollicitu[dinem] tam de politice quam de fidei avitae integritate istic ser[vanda] pro sua virili non deponat, sed porro mihi inter alios etiam significare velit saepe, qua harmonia utrique procedent deinc[eps]. Ne si malum dormitantibus cunctis altius etiam radices aga[t et] perniciosius fiat. Ipsa vero me solito redamet, namque ego r... cupido animo cum ea suscepi amicitiam, ita illius non minu[s] constans sum quam sincerus servator.

Ut itaque Vestram Reverendissimam [Paternitatem] Christus Iesus incolumem servet diutissime, cupio ex animo.

Datae Cracovia, XXVII Martii anno 1545.

Vestrae Paternitatis Reverendissimae totus et sincerus Petrus K[mitha] comes in V[isnicz]