Letter #2845
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-07-10
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-07-18 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Causa pupilli, non possum nisi quod sentio dicere, mihi et iusta, et aequa videtur atque eiusmodi, ut prorsus nihil habere scrupuli videatur. Atque in eadem est sententia reverendissimus dominus meus Plocensis, sed secus visum est aliis, qui remittendam istuc omnino censebant. Itaque remissa est, cum causa, quamobrem remitteretur, nulla esset.
Villam Selestri reverendissimus dominus pro fratre Reverendissimae Dominationis Vestrae impetravit; litteras mitto. De morte reginae iam pridem istuc allatum est procul dubio. Erepta est nobis malis bona regina. Non eramus digni, qui talem haberemus, Deus illius animae sit propitius. Ingens sui desiderium apud omnes reliquit.
Scripsit cardinalis Cortesius ad doctorem Andream esse proscriptum a regno virum bonum, cuius istic doctrina sit admirationi, Alexandrum Sculteti. Rogat, ut pro ea auctoritate, qua plurimum hic valet, eum curet liberandum aut saltem fidei litteras impetret, ut purgare illi se apud maiestatem regiam liceat. Egit is cum reverendissimo domino, quandoquidem opinio est hominum in Italia, esse eum hic summa auctoritate, ut hanc opinionem confirmare sibi liceat impetratis Alexandro fidei litteris. Respondit reverendissimus dominus: gravium criminum eum esse accusatum, neque fas esse dari illi eius generis litteras, nisi sciente et consentiente Reverendissima Dominatione Vestra; prius illi esse placandam Reverendissimam Dominationem Vestram, deinde id petendum. Viderit iam Reverendissima Dominatio Vestra, quid respondeat. Contendet ille nervos omnes procul dubio, ut quod obtinere non potuit orator pontificis, qui nunc est cardinalis Augustanus, id ipse obtineat et auctoritatem suam ostentet. Plura in ista occupationum mole scribere non licet. Sunt hic perpetua comitia.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius gratiae me commendo.
Cracovia, sexto Idus Iulii 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Mittam alio tempore litteras, nam hi nimium festinant et scribenda sunt multa.