Cum venisset huc hic servitor Vestrae Reverendissimae Dominationis, non invenit in curia regia reverendissimum dominum ⌊episcopum Plocensem⌋, quem, donec in aula reverteretur, coactus fuit exspectare. Ex cuius ad se litteris Reverendissima Dominatio Vestra alia omnia cognoscet.
Iam anulis istis Anglicis ⌊defunctae reginae⌋, dominae nostrae, nihil necesse est. Iam illa casus et pericula humanitatis transgressa, cum beatis animabus aeterna felicitate fruitur. Mortem eius qualiter ferant homines, varie id fit. ⌊Rex pater⌋ dolenter fert et plerique ex senato viri praestantes ⌊reique publicae⌋ studiosi. ⌊Rex maritus⌋ dolentissime, et idcirco est in luctu et squallore. Vetuit omnibus suis aulicis, capitaneis, praefectis bonorum, ut omnes cum suis famulis atro utantur amictu. ⌊Rex⌋ pari modo senex dixit, ut choreae, citarae, musicae, gaudia silerent. ⌊Regina⌋, domina nostra, dolere videtur, nam nigro utitur amictu cum gynaceo suo. Suntque plurimae causae illi dolendi, idque fortasse non tam desiderio ⌊nurus suae defunctae⌋, quam mala fama sua. Nam non modo gens nostra, sed etiam tota ⌊Germania⌋ infamat ⌊reginam nostram⌋, tamquam illa ⌊nurum⌋ hanc veneno sustulerit. Ad quam suspicionem augendam fato quodam acciderat, quod supracoquus defunctae reginae et dapifer et servulus tertius mortui sunt. Qui eodem veneno periisse creduntur. ⌊Germania⌋ hac morte est vehementer in nos commota. ⌊Rex Ferdinandus⌋
et ⌊caesar⌋, frater eius, quomodo de nobis opinentur, nondum scimus, sed brevi sciemus. Nam duo nunctii regii ad caesarem missi reverti se iam ad nos huc scripserunt. Fortasse, quod ⌊reverendissimus dominus Plocensis⌋ hac de re aliquid scripsit Vestrae Reverendissimae Dominationi.
Ceterum nonnuli laetantur ... morte hac ⌊reginae⌋ — aiunt — melius sic accidisse, quod mortua est, quam quod perpetuo hoc morbo laborans et ⌊marito⌋ fuisset abominabilis et stirpis regiae prolisque ex ea nulla spes esset regnumque herede destitutum posset aliquando in dissensiones domesticas prolabi aut ad extraneum principem devenire vel Luteranum vel gentilem vel tyrannum. Maxima vero pars hominum obliti sunt de ista ⌊regina mortua⌋, cuius memoria evanuisse videtur ex animis hominum.
De nova regina, de novis nuptiis, an aliquid fiat, nihil audimus. Feci semel coram ⌊reginali maiestate⌋, domina mea, mentionem, ut illius maiestas cum ⌊rege sene⌋ et cum consiliariis de nova regina cogitent tempori, ut et ⌊regnum⌋ haberet heredem et genus hoc regium ad posteritatem produceretur. Illa inquit: „Ego de hac re nihil facio nec faciam. Nam homines facta mea omnia, quantumcumque optima, male tamen interpretantur. Sed et ⌊filius meus rex⌋ annos iam habet, ipse sibi uxorem, quam volet, deligat.” Quod ego sic interpretor, quod ⌊regina nostra⌋, quam diu vivit, non libenter videret regni sociam, sed quasi unus
⌊Phoenix⌋, sola hic reginae nomen tenere peroptat. Et credo, quod ⌊serenissimus rex iunior⌋, qua est prudentia, ipse sibi uxorem deliget ex consilio tamen bonorum hominum. Itaque Reverendissima Dominatio Vestra maiestati suae pro se... et bono regi optimam reginam aliquam ducere suadeat, cuius scit Dominatio Vestra Reverendissima et educationem et pulchritudinem, et cuius consanguinei et populi regi et regno essent accomodati et utiles et viciniores. Nam longae amicitiae et affinitates ex nullo usu esse solent.
Principes nostri nunc sunt in venationibus. Aula nostra est deserta, magna est solitudo. Curienses sunt pauperes, optimates non dignantur in ea manere - non vident praemia. Omnes ad ⌊regem iuniorem⌋ sese trahunt. Reliqua per ⌊Mauritium⌋ proscribam. Nunc festinat nunctius.
Anulo mihi misso gratias ago Vestrae Reverendissimae Dominationi et agam, donec vivam, et promereri curabo. Cui me et obsequia mea commendo et valere illam felicissime desidero.