Letter #2874
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1545-10-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-10-20 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Cogor esse brevior propter ingentes occupationes meas. Causa dominorum Czimmerman optatum est exitum consecuta. De domino Adriano metuo, constat enim eum iuris nihil habere. Trax written over g⌈gxx written over g⌉i causam in hunc usque diem spe concordiae, sed incassum laboravimus. Multas bonas horas perdidi.
Lysmanova mira quaerit diffugia, reverendissimus dominus valde sollicitus est, clamores illius in comitiis metuit. In Vestra Reverendissima Dominatione spes est. De scheda ex litteris reverendissimi domini cognoscet.
Pridie Idus Octobres episcopum eligemus. Faxit Deus ut eum, cui nomen est Samuel. Non sumus sine spe, sed gravem habemus adversarium. Venerabilis capituli subditis ut provideatur, curae mihi futurum est, modo ut ista prius absolvantur negotia. Dominus Kiewski dixit se velle concipere nescio quid. Si magnopere contenderit, facile patiar, ut ipse scribat, sum enim occupatissimus.
De Alexandro nondum actum est quicquam nec litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae lectae sunt propter causas in litteris ad Reverendissimam Dominationem Vestram a reverendissimo domino scriptis. Dabitur a me opera, ut opportuno tempore legantur. Cetera per nuntium venerabilis capituli.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem et felicem. Cuius gratiae me commendo.
Cracovia, septimo Idus Octobris paper damaged⌈[s]s paper damaged⌉ 1545.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis