Tametsi nihil habeam, quod ad praesens scribam, pro meo tamen officio erga Vestram Reverendissimam Dominationem malui litteras argumento quam nuntium litteris carere.
Nudius quartus venerunt huc legati serenissimorum ⌊regis⌋ et ⌊reginae⌋ Romanorum, ⌊Ioannes Regenspergk a Dirskovicz⌋ et ⌊Ioannes Langus⌋ legum doctor secretarius. Heri auditi sunt. Petunt serenissimae principis divae memoriae ⌊reginae Elizabethae⌋ bona paraphernalia, tam quae secum attulit, quam ea, quae tempore nuptiarum et postea usque ad diem mortis, sive donata, sive quocumque alio modo quaesita habuit. Res dilata ad ulteriorem deliberationem.
Heri cum sacra ⌊maiestate regia⌋ in nuptiis domini ⌊Stanislai Kiesgal⌋ in domo domini ⌊Alexandri Choczkievicz⌋, palatini Novogrodensis, ⌊sponsae⌋ patris, pransi sunt. Absolventur hinc perendie Cinerum, ut existimo. De restitutione paraphernalium quid responsi referent, postea reddam Reverendissimam Vestram Dominationem certiorem. Sunt, qui censent esse restituenda, alii componendum amice, alii simpliciter negandum propter sequelam, quandoquidem in pactis conventis de eis nulla mentio facta sit. Quid demum conclusum factumque fuerit, scribam.
Audimus rediisse dominum ⌊Nicolaum Cicowski⌋ legatum sacrae ⌊maiestatis regiae senioris⌋ a ⌊caesare Thurcarum⌋ esseque apud serenissimam dominam ⌊reginam Ungariae⌋. Scribitque se omnia negotia, quae sibi iniuncta fuerant, ex animi sententia confecisse et inter cetera ⌊caesarem⌋ ex duabus arcibus in ⌊Ungaria⌋, quas sibi tradi contendebat, unam, scilicet ⌊Beczkierek⌋, serenissimae ⌊reginae Ungariae⌋ liberaliter dona[re], alteram vero, ⌊Beczui⌋ dictam, omnino tradi sibi velle. Quod ...endum necesse est, magnam praeterea benevolentiam praedicat ⌊[cae]saris⌋ erga serenissimos ⌊principes nostros⌋ et ⌊reginam Unga[riae]⌋, cui pacem pollicetur, quam nos tam diu duraturam esse spe[ra]mus, quam diu ⌊Regnum Ungariae⌋ non viserit.
Scribit ite[m] ⌊Cicowski⌋ sibi longe maiorem exhibitum esse honorem, quam [le]gatis ⌊caesaris catholici⌋ et ⌊Romanorum regis⌋, qui tum ... fuerant.
Quibus quidem ⌊principibus Christianis⌋ scribit Th[urcam] pacem concessisse ad unius anni decursum idque propter fid[em] et benevolentiam erga se carissimi et confederati sui ami[ci] serenissimi ⌊Gallorum regis⌋, sed serenissimus ⌊Romanorum rex⌋ ex his arcibus, quae in ⌊Ungaria⌋ possidet, pensionem decem m[illia] aureorum daturus est. Interim de longioribus indutiis v[ult] ⌊Thurcus⌋, ut per medium serenissimi ⌊Gallorum regis⌋ secum agatur. Haec, quam indigna sint nomine Christiano, nemo est, qui non [vi]deat doleatque vehementer.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis.