Letter #298
Ioannes DANTISCUS to Scipione di SOMMAGranada, 1526-08-12
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine. Commendationem plurimam.
Laudo et probo summopere diligentiam Dominationis Vestrae, qua mihi descripsit casum, qui se cum doctore Antonello obtulit. Unde ego hic apud magnum cancellarium et apud fratrem uterinum Dominationis Vestrae dominum Sigismundum Lofredum omnem dedi operam, ut scirem, quam aestimationem ista hic haberent, si forsan per adversarios nostros huc ea in re foret quicquam perscriptum comperique haec nihil nobis detrimenti allatura. Si etiam ita fuissent facta, ut adversarii nostri criminantur, proinde cum se aliud istiusmodi offeret, quod videretur nobis nociturum, Dominatio Vestra non gravate id ad me perscribere velit, ut de omnibus cautior possem fieri. Factura serenissimis principibus nostris rem gratissimam et negotiis illorum summe necessariam et qua illorum gratiam ubertim merebitur. Alia, quae in rebus nostris aguntur, Dominatio Vestra a magnifico Nicolao Antonio Carminiano, ad quem copiosius scripsi, intelliget. Commendo me Dominationi Vestrae plurimum et rogo, scribat saepius.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ celerrime Granatae in Betica Hispaniae, 12 Augusti anno Domini 1526
Dominationis Vestrae observantissimus Ioannes Dantiscus serenissimorum regis et reginae Poloniae etc.