» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2987

Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1546-07-22
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1546-07-30

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 733-736

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino observandissimo

Salutem et felicitatem, ac sui plurimam commendationem.

Accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae die septima mensis huius Heilsbergi datas, quibus recensere dignata est sibi litterulas meas gratas esse. Quod equidem mihi volupe est atque hoc nomine ad scribendum crebrius propensior ero, ubi per summas occupationes licebit, enimvero quanti faciam istam benignitatem Vestrae Reverendissimae Dominationis, verbis vix assequi possum.

Quod ad praesens scribam, non habeo, scripsi enim his diebus per dominum Mauricium prolixius. Serenissimus princeps noster gratia Deo recte valet, subditos iudicat ex aequo, numquam in otio. Video regi cum diademate simul magnum pondus negotiorum imponi.

Hodie rumor sparsus est, sed non omnino certo auctore, Tartaros Praecopenses ad invadendam Voliniam accinctos esse. Scribuntur itaque litterae ad capitaneos finitimos, ut parati sint ad propulsandum hostem, si quam impressionem facere voluerit. Non existimant nostri caesarem Praecopensem magnam vim hostium missurum contra iusiurandum, quod hactenus iste servavit integrum, sed esse aliquem numerum praedonum trecentorum aut quadringentorum in vastis campis vagantium et more brutorum animalium viventium, quos caesar a rapinis cohibere non posset. Sed quid erit, tempus indicabit.

Quod reliquum est, commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quam Deus Omnipotens servet diutissime sanam semperque felicem.

Datae Vilnae, die XXII mensis Iulii anno Domini M-o D-o XLVI-o.

Deditissimus servitor Matthias a Mącolin subscripsit