Letter #3005
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1546-11-01
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et benefactori patrique modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine modis omnibus colendissime.
Fidiss written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉ssss written over ...⌉imorum obsequiorum praemissa diligenti commendatione.
Accepi litteras a domino Fabiano Czema cum aliis in fasciculo ligatis, quas in procinctu mitto Reverendissimae Paternitati Vestrae, ne quid negligentiae per me commiteretur, nam litterae sunt missae ex Lithuania.
Caesar Christianus, ut sinistre dictum fuit, non est proligatus, nisi, ut dicunt, maxima pestis viget in exercitu. Dicunt etiam, quod Gallus misisset in Italiam milia 14 cum delphino seniore filio Mediolanum versus. Dicunt etiam, quod misisset multa milia pecuniarum principibus Lutheranis in subsidium contra caesaream maiestatem.
Cerevisiam exspecto Bidgostiensem ex Gedano. Acceperam quidem tonnam, quam reliqui in domo mea, nam non habetur Gedani, promissum tamen mihi, est brevi mittenda. Scio etiam, quod Reverendissima Paternitas Vestra miserit iam diu Masoviam pro alba cervisia, curabo tamen, quod habebit Bidgostiensem.
Et commendo me et omnia mea clementi gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae optans eandem diu et feliciter vivere.
Datum raptissime Varmiae, die festo Omnium Sanctorum anno 1546.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor Paulus Plothowski praepositus Varmiensis etc.