Letter #301
Ioannes DANTISCUS to Sigismund I JagiellonGranada, 1526-09-01
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 646, f. 183v
Serenissimae Regiae Maiestati Poloniae etc. Domino et domino meo clementissimo
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 646, f. 182r
Serenissima Regia Maiestas et Domine, Domine clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Scripsi nuper ex Hispali 13 Maii praeteriti Maiestati Vestrae Serenissimae in compendio ea, quae illo se tempore offerebant, quae ad praesens propter hos novos tumultus prosequi non bene tutum est. Et cum interea omnia ferme a maiestate caesarea expediverim, quae vestrae Regiae et reginalis Maiestatis negotia spectant, et quo omnia liquidius, quae hic aguntur, cognosci possint, misi hunc familiarem meum, nobilem Fabianum Woyanowski, qui ob certas causas hic mecum perdurare non potuit, a quo omnia, quae hic hactenus acta sunt, viva voce intelligentur, paulo post cum duplicatis commissionibus, quas cum primis postis per Italiam transmittam, copiosius de omnibus scripturus. Iste est Fabianus, qui superiori anno praeter culpam ab inquisitoribus fuerat captus, et cum magno meo labore et singulari maiestatis caesareae gratia, cum per quinque menses desedisset, liberatus, unde sibi metuens, ne iterum incideret, quod hic facili negotio accidere solet, et cum illi etiam aer Baeticus non satis conveniat, patriam repetere maluit. Felicior illi quam mihi libertas. Hunc una mecum Maiestati Vestrae Serenissimae suppliciter commendo, et rogo absentis sui servi ac reditus mei aliquando clementem rationem, cum parum de tribus annis desit, habere dignetur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Granatae in Betica prima die Septembris anno Domini MDXXVI
Serenissimae Regiae Maiestatis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus