Letter #302
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Granada, 1526-09-01
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Cum iam per decursum unius anni, hoc est novissimas a maiestate regia habuerim Cracoviae 11 Septembris praeteriti datas et alias Dominationis Vestrae Reverendissimae prima Ianuarii Pyotrkoviae scriptas, videarque mihi paene ab omnibus in hoc exilio seu potius ergastulo desertus et cum iam fere omnia negotia regiae ac reginalis m(aiest)at(is) hic expediverim, quo certius istiusmodi commissiones ad utramque maiestatem pervenire possent, quoque omnia, quae hic aguntur (scriptio enim hoc tempore non satis tuta est) viva voce scirentur, misi hunc nobilem Fabianum Woya(nowski), a quo Dominatio Vestra Reverendissima et de me et de rebus mihi commissis atque de omnibus aliis, quae pro antiquis et novis habentur, fiet certior. Hunc una mecum Dominationi Vestrae Reverendissimae humillime commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Granatae, prima Septembris anno Domini 1526
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus