Letter #3031
Andrzej ZEBRZYDOWSKI to Ioannes DANTISCUSWłocławek, 1547-01-13
| received Heilsberg (Lidzbark), 1547-01-23 Manuscript sources:
Prints:
| ||||||||||
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino
Reverendissime Domine, amice carissime.
Quia in cf. , CIDTC IDL 7527⌊litteriscf. , CIDTC IDL 7527⌋, a Reverendissima Dominatione Vestra et reverendissimo domino Culmensi missis, accepi cf.
Nemo umquam potuit linguas vitare malignas. Ego certe praeter eas,
quae cum vestibus immundis et aqua negotium habuerunt,
illasque iam propter aetatem et labores suspicioni minime obnoxias, alias fuisse in comitatu meo
, nescio, neque di{s}cere plane possum. In tanta turba fortassis,
quam numerare etiam longum erat,
latere
aliquid
eiusmodi
potuit, quod suspicionem
excitaret.
Sed alios hoc
citius
quam me deprehendisse, mirandum esset, cui Deus et natura
eam de suis curam indidit,
ut propterea multi me dicant
ad inferiora descendere,
quam dignitas ipsa mea atque ordo postulet. Quod Dominatio Vestra Reverendissima cum ipso una domino
Conatus isti adversariorum meorum crassissimae sunt tenebrae, quae veritatis [lucem], lucem libertatum ecclesiasticarum, lucem iurisdictionis nostrae offuscare nituntur, et extendere se deinde volunt super universam faciem abyssi. Hic si Dominatio Vestra Reverendissima veram se vult lucem, ut debet, ostendere, roget Dominum illum, qui habitat lucem inaccessibilem, ut dicat: Fiat lux, cuius iussu olim facta est lux. Sic fiet, ut luceat lux Dominationis Vestrae Reverendissimae [co]ram hominibus, non dico ad praedicandum simulatam hanc [defen]sionem libertatum terrae, sed ad glorificandum Patrem illum aeternum nostrum, qui in caelis est. Qui nos idem sapere et sentire in se ipso faciat, et Dominationem Vestram incolumem servet, quam de mea in sese benevolentia melius esse persuasam cupio.
Datae
Vestrae Reverendissimae Paternitatis antiquus servitor et nunc amicus sincerissimus,